Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

pag. 128.

De Henninyo Block.

pag. 129.

ciues aliquot probos adhibeat. Qua in re cum operam suam promisisset Yincentiu8, amice disceditur.

Porro doctor ille Rostokius postera die manè per honestum aliquem ciuem, nostros in aedes praedictas Vincentij ad primam pomeridiani temporis horam, colloquij causa uenire iubet: sic tarnen, ne ullos ciues adducerent. Martinus itaque duobus tantum sibi ex nostris adiunctis, nempe Hermete Backerelio, et Godfrido Yuengio, illuc ad constitutum tempus uadit. Yincentius porrö Doctorem illum domi suae esse negat, nostrosque illos non admissos, initio duris uerbis inhumanissimè excipit: ac tragicis clamoribus tumultuans, seditionis ac baereseos crimina ipsis impingit, eosque iubet cum ipsorum Swermeria ') (ita enim loquebatur) ad diabolum abire. Caeterüm illi ad furiosam hanc animi illius impotentiam planè obstupescunt: atque depulsis illis seditionis ac haereseos ü se criminibus petunt, ut quid Swermeriam uocet, simul de-//finiat. Sed cum eam 2) magis magisque exacerbari et impotenter affectibus abripi uideant, eam in ipso humanitatem3) reprehendunt ac rogant, ubi' nam Doctor ille, qui ipsos accersiri iusserat, inueniri possit, non grauetur indicare. Cum tandem eum apud Henningum Blok ad D. Mariae pastorem esse fateretur, eö per illius puerum deducuntur: ubi simili excipiuntur humanitate.

Ipsis etenim adhuc cum ostiario colloquentibus, propere ab Henningo accurrens puellula, Doctorem intus esse negat. Sed cum ab ipso ostiario aliter audiuissent, introgrediuntur. Tum Henningus ex interiori clamans atrio, iubet, ne ipsi intro admittantur. Doctorem enim cum eiusmodi Swermeris, sacramentarijs, ac haereticis sermonem miscere nolle. Micronius uerö propius accedens, rogat Henningum, ne praeter Christiani hominis, ne dicat pastoris officium, incognitos et inauditos homines ita contumeliose et temerè abigat, ac pro haereticis condemnet: addens, se non haereticos, sed Christianos esse, qui propter christi Euangelium ac nomen, in uoluntario suo exilio durissimam crucem sustineant. Nee protinus sic pro haereticis censendos, etiamsi in aliqua parte doctrinae sibi ab eis aliqua esset dissensio: maxime cum tollendae ei dissensioni priuatum, modestuin // et Cliristiauum colloquium cum ipsis eius loei pastoribus non detrectent. Iraö (inquit ille) uos scio Swermeros ac Sacramentarios esse, ut qui nolitis realem corporis Christi in Coena praesentiam agnoscere. Estis proinde haeretici, nee ad

1) „Swermeri" (Schwarmer) is de gewone scheldnaam voor de aanhangers der Zwingliaansche avondmaalsleer (zie p. 128, 192).

2) Lees: eum. Zie de Errata aan het slot.

3) Lees: inhumanitatem. Zie de Errata aan het slot.

Sluiten