Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

etiam hodie sub cruce nos non pudet: eamque in lucem proferri, et & singulis examinari uehementer optamus. Omnis enim qui mala agit, odit lucem: qui autem facit ueritatem, uenit ad lucem. I{os itaque, uos, supplices per christvm D. omnium nostrüm iudicem olim futurum, rogamus, ut priusquam graue aliquid contra nos statuatur, primüm liberum atque Christianum nobis colloquium de causa Religionis, uestra autoritate permittatur: ut si meliora non docere, saltem discere possimus. Atque hic clemens & uobis responsum expectamus: persuasi, quod quae uobis nostro loco constitutis fieri uelletis, eadem nobis, iuxta charitatis regulam, facere uelitis. Deus noster dignetur uestra consilia ad tranquillitatem publicam, et gloriae Christi in Ecclesia ipsius augmentum dirigere. Amen. Ad haec, Domini gratiosi, nos paucis ante diebus aliquot// uestrae ciuitatis concionatoribus adfuimus, colloquium Christianum et amicum de controuersis religionis inter nos capitibus cum illis postulantes: sed huius nihil apud eos impetrare potuimus. Quod uerö hoe uobis significamus, precamur, ut bene interpretari dignemini. parati enim sumus meliora discere, si ex uerbo Dei errasse conuincamur, et Christianè admoneamur. Illegitimo autem ordine nihil tentare hic uolumus: ac proinde a uobis in hac re clemens et Christianum auxilium et consilium, per Christi nomen, ad aedificationem Ecclesiae Dei imploramus.

D.V. Clementiss. humilis ac snbditiss. seruus Martinus Micronius, consensu et nomine praedictorum Peregrinorum.

De colloquio cum loanne Kole, pastore Vuismariensi.

Decimaseptima Febr. die, k multis ciuibus certö intelligunt nostri, Ioannem Kole publicè pro concione, de ipsis questum esse, quod non tam ab se, quam ab alijs pastoribus colloquium postulassent: cum tarnen ipse alios suos collegas omnes, etsi non aetate, ministerij saltem tempore praecederet: essetque praeterea in ea negocij Sacramentarij arena ita exercitatus, ut minimo labore nostris ora obstructurus fuisset, si perinde eum ut suos collegas compellassent. His audi-//tis, occasionem cum illo agendi nostri quaerunt. Cunque tertiüm domi suae eodem die £t nostris quaesitus, semper domi esse negatus fuisset: tandem cum tertia uice, circa fores domus ipsius paulisper aliud agentes cunctantur, commodum e suis prodit aedibus. Cui tum exponit Micronius, quid de ipsius concione audisset ex aliquot ciuibus: ac petit, ut quod publicè de colloquio promisit, reipsa praestet. Hic ille totus cominotus corpore, clamat se scire, quales ' nam ipsi sint, quö spectent, quid ' ue quaerant: sibi iam non esse ocium, de rebus eiusmodi cum ipsis

pag. 134.

pag. 135.

Sluiten