Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

arbitrium instituat, ad quod ipsi tum uocati uenire non grauarentur. Id responsi mox ad secretarium nostri referunt, consilium ipsius in re tam perplexa postulantes. Respondet ueró ille, nullam de talibus literis & Senatu impetrandi spem esse: non probari etiam sibi, quód Pastores sic omne colloquium declinent: seque aliud fratribus nostris consilium dare tune non posse, què,m ut è, Proconsule responsum ad ipsorum supplicationem petant. Quod ipsi postridie, nempe Februarij uigesima die, faciunt. Sed Proconsul ad eam responsum esse dicit, per publicum Senatus decretum, quod ipse solus nee possit nee uelit rescindere. Accusat etiam nostros, quód Baptismum atque Coenam Dominicam contemnerent. Quando igitur ab ipso aliud non // possunt exorare fratres illi nostri, nee fidei ipsorum rationem audire sustinent, ac uariarent interim hominum de ipsis sententiae, consultissimum iudicant, ipsorum fidem et innoccntiam in scripto Senatui proponere. Dum in eo conscribendo laborat Micronius, priusqukm scriptum totum absoluitur, omnes nostri uigesimasecunda Februarij die domatim, per publicos apparitores ciuitatem postera die relinquere iubentur. Tum Micronius scriptum illud in formam supplicis libelli conscribi coeptum, celeriter absoluens, è, prandio eiusdem diei offert primüm Proconsuli: deinde etiam minori Consuli. Sed cum neuter uellet ad se illud recipere, ac mandatum Senatus urgeret, ipsi, Domino Deo causam suam commendantes, Vuismariam relinquunt: ac postridie eius diei: ') eius initium discessus facientes, Lubecam proficiscuntur. Quantis uerö nostri passim ab omnibus fuerint conuieijs ac calumnijs in itinere illo expositi, non facile est dictu. Sed Dominus suos nusquam spiritualibus consolationibus destitutos reliquit. Quoniam uerö supplicatio illa a nostris utrique Consuli oblata, in ciuium aliquot Yuismariensium manibus relicta est, operaeprecium duximus eam hic ascribere: quae ad uerbum ita habebat. //

Honorubili prudentixsitnoque Consuli, et aequissimo Senatui ciuitatis Vuismariensis,

Dominis nostris clementissimis.

<| Quód nos miseri peregrini, ob testimonium Christi Domini ex Anglia ante menses sex profecti, iteruin uobis supplicamus, precamur uos per christi nomen, illud in meliorem partem interpretari dignemini: siquidem ad id nos urget necessitas. Cum enim pro Anabaptistis et sacramenti Coenae Dominicae prophanatoribus

pag. 155.

pag. 156.

1) In plaats van eene dubbele punt behoort hier eene komma te staan.

Sluiten