Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

pag. 161.

pag. 162.

tam certó per fidem habet salutarem cum Christo in corpore et sanguine ipsius communionem ad uitam aeternain, qu&m panem fractum edit, et poculum Dominicum bibit. Atque hoe est praecipuum et primarium Coenae Dominicae mysterium: in quo summa afflictarum conscientiarum posita est consolatio, atque inde uariae ad pietatem uitae pertinentes deducuntur exhortationes. Hinc fit etiam, quod in Scripturis hoe // mysterium tam copiose sit explicatum. Ad eius enim explicationem, ne in elementis Coenae, pane scilicet et uino, suspensi defixis oculis et sensibus haereamus, Christus ipse haec uerba protulit: hoc est corpvs mevm, quod pro uobis datur, frangitur: hoc pocvlvm, nouum testamentum est in meo sanguine: hoc facite in mei commemorationem. Et quod Paulus dicit: Quotiescunqne comederitis panem hunc, et de poculo hoc biberitis, mortem Domini annunciabitis donec uenerit. Hoc tam eximium Coenae Dominicae mysterium cum homines non intelligunt, aut tanquam uulgare nimis contemnunt, in inutiles quaestiones, ac perniciosas, iusto Dei iudicio, incidunt opiniones. quemadmodum Papistas in horrendum illud et idololatricum transsubstantiationis dogma lapsos uidemus.

Haec ergo cum de Coena Dominica credamus et sentiamus, non uidemur nobis, ulla ratione iusta, pro Sacramenti Coenae Dominicae prophanatoribus et haereticis habendi. Neque enim Papistarum more haeresim temerè appellare licet, quidquid non per omnia cum recepta semel consuetudine consentit. Si quis tamen ex uerbo Dei doceret, in Coena Dominica augustius quiddam et sublimius esse positum, quam hic per nos est traditum: quod peccatorum // onere pressas conscientias solari, Christum in ipsius officioacnaturisillustrare, et cum totius Scripturae consensu subsistere possit, libenter (nouit Dominus) amplectemur. Hoc enim coram Domino testari possumus, [juöd omni nostro studio aliud non quaeramus, qu&rn ut Christus rectè agnoscatur, et uera pietate colatur. atque ut ipsius Ecclesia, iuxta uerbi diuini regulam instituatur, ijs reiectis quae induxit A.ntichristus ad Sacerdotale, Regale et Propheticum Christi munus )bscurandum: et reductis illis, quae Christi mandatum Apostoli;umque testimonium habent. Ac ne ulla ratione hic nostro deessenus officio, et nihil turbato ordine ageremus, saepe huius uestrae iiuitatis concionatores praecipuos accessimus, amicum et Christianum ïolloquium cum illis per Scripturarum (ut decet) collationem expe;entes. quod ipsi nobis, tam publicum què,m priuatum, hactenus, ïontra omnem aequitatem, et proprium ipsorum officium, denegarunt. Sarn apostolus Paulus ad Timotheum scribens docet, quöd Dei leruum oporteat placidum esse erga omnes, propensum ad docenlum, tolerantem malos, cum mansuetudine erudientem eos qui

Sluiten