Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

yuj. 1C)9.

pa g. 170.

yag. 171.

nostris Vuismaria uenerat Lubeeam auxilio) ad fores usque aedium ipsius subsequitur. Consule porro idem re-//petente, Iacobus uehementi usus oratione: Miror (inquit) Domine Consul, non aliam hic, apud uo8 omnes, inueniri misericordiam. obtestamur te per christvm, praesta misericordiam, ut ea tibi k Domino fiat. Quo pacto nos (id tecum precor expende) cum uxoribus, infantibus et senibus nostris, in agris durabimus: cum ipse a domo ciuica per plateam duntaxat unam domum rediens, istam frigoris asperitatem, probè interim uestibus munitus, ferre nequeas? Certè malumus nos ipsi cum nostris infantibus et uxoribus in uestras dare manus, quam tali coelo profectionem adeö periculosam suscipere. siquidem miseram uxorum et infantum nostrorum mortem in campis prae frigore nostris oculis coram conspicere cogeremur: nisi Deus clementius eos, quam uos, intueri et tractare uellet. Consul ad haec modeste admodum respondet, se de uiris duntaxat fuisse locutum. Cum rursum diceret Iacobus, durum etiam hoe fore, coniuges in tanta cruce ab inuicem diuelli: duplicari etiam hac ratione peregrinationis ipsorum sumptus, iam propemodum intolerabiles: Consul ad eius uerba indoluit. et tractis suspirjjs, nullo dato responso, moestus domum suam ingreditur. Hic iam nostri inter malleum et incudem constituti, quid potissimum facto opus esset, ignorant. // Siquidem abirent, obuersabatur illis uxorum infantumque suorum ac decrepitorum hominum misera mors. Sin manerent, rebellionis aduersum Magistratum suspicionem uerebantur incurrere. Tandem ex communi consensu statuunt, durante ea coeli inclementia in ciuitate manere: praesertim quód ad postrema Iacobi uerba nihil & Consule responsum esset. Sin denuö sub tam inclementi coelo exire iuberentur, se ipsos tum uelle cum suis uxoribus et infantibus in Magistratus manus tradere potius, quam tam periculosam suscipere profectionem. Caeteruin Magistratus nostros ad finem usque inensis Febr. benignè admodum et clementer diuino beneficio tulit: quanquam interim concionatores in suis concionibus perpetuö aduersus ipsos clamitarent. Qut uero sit factum, ut nostri tandem pellerentur, paucis referam. Erant tum Lubecae Belgae aliquot, qui nostros in suam secum de carnali corporis Christi in pane Coenae praesentia opinionem pertrahere studebant. In primis uerö id Liuinus quidam Flander, cognomine Papa, moliebatur apud duas uirgines (quarum alteram Deus postmodum, in Polonia, mihi matrimonio coniunxit) quibus in eum finem quoddam de re Sacramentaria scriptum legendum tradidit. Quem Micronius Yuismaria Lubeeam re-//uersus rogat, ut conuocatis quibus uellet, amicis suis, adeoque etiam concionatoribus ipsis, colloquio tempus a"b locum constitueret. Ipse igitur Micronium uigesimasexta Febr. die adaedesmer-

Sluiten