Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

micr. Quid ergo in uerbis circa poculum significat ea uox Funditur? collega petri. Sub frangendi uoce passio denotatur, quae ad totum humiliationis Christi tempus refertur.

micr. Est igitur figura in uocibus, Frangitur et Funditur.

petr. Yos per eiusmodi figuratas uestras interpretationes, nudum in Coena Dominica panem constituitis.

micr. Est quidem panis ille nudus k reali corporis Christi substantia: sed non eius pro nostris peccatis fracti et mactati mysterio. Verum die obsecro, an Baptisinum propterea censes nudum esse, quod in ea non sit realiter sanguis Christi?

petr. Sed in coena habemus clara Christi uerba, Hoe est corpus meum.

micr. Yerum. at ijs non carnalis aliqua corporis Christi praesentia traditur, sed ijs uerbis suos admonet Christus, quid in ipsa actione Coenae fide contemplari debeant: nempe ipsius corpus semel in mortem pro ipsis oblatum, et sanguinem effusum. fitque ad hunc modum spirituale epulum fidelium.

petr. Vos in Anglia admodum contemptim Coenam Dominicam celebrastis: quapropter iam, et propter doctrinam uestram sacramentariam, uniuersum Regnum poenas luit. Alioqui religionis in eo status facilè saluus mansisset. //

micr. Quèm dignè et diligenter in Coenae actione uersati simus, multi oculati testes docere possunt. et ab hac caluinnia liberat nos Liber rituum nostrorum Ecclesiasticorum '). Regnum uerö Angliae suae ingratitudinis poenas, è, ueris Christi ministris ei multo ante praedictas, iam luit. Mirum sanè est mihi, quod ex euentu externarum rerum, de doctrinae ueritate statuis. Sic Papismus et Mahometismus facilè munirentur. At doctrinae iudicium non ex incerto rerum euentu, sed unanimi Scripturae consensu peti debet. Quem cum nos beneficio Dei retineamus, è nullo possumus iure falsae doctrinae aut haereseos insimulari.

petr. Sed uos uerbis Christi fidem derogatis.

1) De schrijver heeft het oog op een werk. dat in Febr. 1554 waarschijnlijk nog niet gedrukt was, maar eerst een jaar later in het licht verscheen, nl. A Lascos Forma ae ratio tota ecclesiastici Ministerii, in peregrinorum, potissimum vero Germanorum Ecclesia: instituti Londini [Francolurti ad Moenam Anno MDLV.]. Het is herdrukt door A. Kuyper in Ioannis a Lasco opera, T. II, p. 1 -283. Zie aldaar, p. 11 en Kuyper's Praefatio, in T. I, p. cv. De oudste recensie van dit werk ol liever van dat gedeelte hetwelk op den kerkdienst betrekking heeft, meent uyper te vinden in het Compendium doctrinae de vera unicaque Dei et Christi Ecclesia, eiusque fide et confessione pura: in qua Peregrinorum Ecclesia Londini tnshtuta est, Londini, 1551, herdrukt in A Lasco'a Opera, T. II. Het bedoelde gedeelte is hier te vinden op p. 324—339. Een exemplaar van dit werk kan Micromus bij zich gehad hebben.

pag. 184.

Coenae ndministratio.

pag. 185.

Sluiten