Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

pag. 190.

pag. 191.

eius incarnationis mysterio, modó autem ab eius ascensione et consessu ad dexteram Dei: dicite quaeso, quando ' nam existimetis corpus Christi coepisse ubique existere, in momentó ne incarnationis, an ascensionis suae?

petr. Testatus sum antè non semel, nos disputationis causa huc non uenisse, neque uelle absque Superintendentis uenia illam prosequi. Surgamus.

coll. petri. Et me iamiam aliö mea uocant negocia: abeamus. micr. Siccine disceditis, nullo ad postre-//mam meam quaestionem dato responso?

petr. Quid dicimus, mi collega ? sanè cum Christus esset in domo Annae, non simul erat in domo Caiphae.

mart. Non fuit igitur ante ascensionem ubique.

colleg. petr. Tempus illud ante ascensionem, fuit humiliationis tempus.

mart. Quasi uidelicet multum gloriae corpori Cbristi per eam ubiqueitatem accessurum fuisset. Cum igitur iuxta uestram sententiam, corpus Christi in ascensione primüm coeperit ubique existere, quid ergo urgetis humanitatem Diuinitati coniunctam? An non etiam ante ascensionem Deus fuit ? Quomodo etiam suum corpus singulis Apostolis in prima Coena dare potuisset, cum nondum (ut dicitis) ubique iuxta corpus existeret?

petr. Agemus cum Superintendente nostro, ut alius colloquio dies designetur.

micr. Yt uultis: at precamur, ne exemplo pastorum Vuismariensium, aduersum nos interea Magistratum concitetis.

petr. Absit hoe k nobis, qui te hac in parte iubemus cum tuis esse securum.

colloqvii lvbeca-

ni finis.

*| Cum nostri alterum cum Superintendente amicum et Christiaoum, quemadmo-//dum Petrus promisorat, colloquium sperarent: an postera die mane, dum quae pridie inter colloquendum dicta Factaque erant, omnia consignat Micronius, publicus apparitor hospitem ipsorum iubet ad Senatum, una cum suis peregrinis hospitibus hora secunda pomeridiana uenire. Ibi fratrum omnium consilium Puit, ut Micronius paululum extra portam ciuitatis periculorum metu secederet: ita tarnen, ut si ipsi spem ullam impetrandi cum pastoribus colloquij uiderent, eum protinus reuocarent. Sed nullam omnino uident. Mandatum est enim ijs, ut intra quatriduum ciuitate excederent omnes. Posteaquam uerö nullis precibus, ullam, propter uxores, infantes et senes suos, uiribus iam exhaustos, dilationem impetrare possent (quantum hic culpae in Pastoribus haereat, iudi-

Sluiten