Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

pag. 248.

pag. 241

abripere, atque ad ganeas propellere conentur. Ita cum scriptura omnes qui sunt in Ecclesia, mystici coniugij uinculo, christo Domino, ut castam uirginem, desponsos esse testetur: et nos quoque, nostrasque Ecclesias ad hoe ipsum uinculum pertinere constet, Baptismi primüm, deinde uerö confessionis nostrae, ac ministerij in Ecclesia nostri testimonio: equidem nullis suffugijs uitare poteris, quo minus in tua ipsius conscientia conuincaris, te grauius multo in sponsum nostrum christvm Dominum, dignitatemque corporis et sanguinis Christi in nobis peccasse, siquidem nos pro membris ipsius in ipso mox aduentu nostro agnoscere noluisti: qu&m si agnitum nostrae cum ciiristo desponsionis uinculum pro nihilo tibi duntaxat habendum esse iudicasses. Enimuerö quatenus desponsionis nostrae illud cum Christo Domino uinculum non modö contemnere in nobis nostrisque Ecclesijs agnitum, sed ne agnoscere quidein etiam uoluisti, hactenus sanè nos sponso nostro christo Domino (quod in te quidem erat) abripere conatus es, atque in Satanae ga-//neas propellere: cum eos quos pro Christi membris agnoscere nolumus, alio sanè loco quara pro Satanae membris habere non possimus. Vides igitur (Rex Serenissime) in utramlibet partem te uertas, culpa te nihilominus utrobique teneri, laesaeque dignitatis in nobis, nostrisque Ecclesijs corporis et sanguinis Christi, per iniquam nostri illam apud te in publica concione condemnationem: siue nos pro Christi membris agnoscebas, siue non agnoscebas.

Quod uerö ad alterum peccatum tuum attinet, illud quoque ex jsdem fontibus facilö commonstrari potest. Quemadmodum enim

publica illa nostri, Ecclesiarumque nostrarum apud te facta condemnatio, in corpus et sanguinem christi Domini, ut dictum est, redundat: ita sanè omnem nostri Ecclesiarumque nostrarum tractationem apud te, christvs ipsemet Dominus sibi olim (nisi culpam apud illum depreceris) imputare se uelle testatur. Neque hic multis opus est, ad commemorandam nostri, Ecclesiarumque tractationem. Yenimus ad te (ut antea quoque dictum est) dissipati Antichristiana tyrannide, profugi, per maria ac terras longissimo ac grauissimo itinere iactati, inedia propemodum confecti: et uenimus Christi nomine supplices, pietate ac benignitate tua, multorum testimonijs lau-//data, confisi. Ibi uerö, etsi nondum admissos, neque auditos, iniquissimo praeiudicio damnari audissemus: nostram nihilominus petitionein de adinittendis apud te nostris Ecclesijs supplices prosequuti sumus, sperantes fore ut haec tanta praeiudiciorum iniquitas cum tempore corrigeretur. Expetijmus abs te, ad approbanda nostra omnia, qualiacunque tu ipse uoluisses, siue priuata siue publica colloquia, k quibus modö conuicia, calumniae et praeiudicia excluderentur, quae Christianos alioqui homines, nedum Docto-

Sluiten