Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

res, haudquaquam decerent. Subijciebamus Dostra omnia Verbi Diuini autoritati: atque ad hanc solam omnia examinari postulabamus. Testati sumus, nos multo libentissimè cessuros esse docentibus meliora ex uerbo Dei, si nostra inde etiam approbare non possemus. Orauimus postremö, ut positis humanis affectibus, soliue Dei gloria in pacificandis Ecclesijs doctrinaeque controuersijs omnibus quaereretur. Nos, quemadmodum ubique hactenus pacem, non dissidia: societatem Ecclesiarum indiuiduam, non schismata ulla quaesissemus: ita non passuros esse nunc etiam, ut quicquam in nobis omnino, hac sanè in parte, desideretur. Haec nos sanè ita egimus omnia: id quod nostra alioqui tradita tibi per me Suppücatio abundè testatur. Sed // hisce omnibus adeó nihil efficere apud te potuimus: ut ne receptaculum quidem apud te ad extremum, in media propemodum byeme, nostris Ecclesijs, neque nobis reditum ad illas etiam permittere sis dignatus. Neque hic preces nostrae omnes per christi nomen apud te habitae, tantum ualere potuerunt, ut uel nostris Ecclesijs, in quibus muitos ualetudinarios, multas item grauidas, ac fortè etiam puerperas iam esse dicebamus, domicilium, per hyemem saltem, uel nobis ipsis reditum ad illas (ut eis pro fide nostri ministerij adessemus) ullo modo potuerimus impetrare. Quid quod ex tuis pal&m audiuimus, facilius te multo in regno tuo Papistas, et quascunque tandem alias sectas laturum esse, quam nostras Ecclesias? Atque id quidem nescimus, tuo' ne iussu nobis sit dictum, nee ne: sed de te nobis, et quidem & tuis dictum esse scimus. Et re ipsa Papistis in Eegno tuo domicilium, denique et opes et honores permitti uidimus: cum nos in media hyeme propelleremur. Quid uerö eiusmodi admisimus, obsecro, ut cum Papistis ac sectis quibusuis alijs eodem apud te, aut etiam deteriori loco haberemur? Sed si eodem nos cum Papistis, aut etiam deteriore loco ponis: quo pacto nobis per tuos consiliarios eo nomine gratulatus es, quöd ad Papismum // relapsi non essemus in Ecclesiarum nostrarum dissipatione ? Haec enim tuis uerbis, per tuos consiliarios nobis dicta fuerunt. Sed ea nos tibi ipsi, Eex serenissime, tecum perpendenda relinquimus potius, quam ut illa pluribus prosequamur. Certè ego summopere doleo, me tecum de his ita agere oportere: nisi quód pro Ecclesiarum mearum dignitate, meique in illis ministerij fide, aliud facere non possum. Ac uellem te hic posse intueri cor animumque erga te meum: nimirum uideres, me tibi reuera multo melius in Domino uelle, etiamsi te ita peccati nunc tui admoneam: què,m illi faciunt, qui tua apud te laudant omnia, tuaque interim probitate et dementia, quod non deberent, indignissimè abutuntur. Quos ego alioqui etiam maiore haud dubiè peccati tui culpa, qu&m teipsum, teneri puto: etiam si te

pag. 250.

pat). 251.

Sluiten