Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

pag. 260.

Obiectio.

pag. 261.

3. Fides non nouit nisi unam duntaxat salutarem corporis Christi manducationem: nimirum spiritualem illam solis filijs Dei propriam, de qua Christus Ioann . 6. Ergo literalis illa uerborum Coenae interpretatio, carnalisque corporis Christi manducatio, cum fide uera consistere non potest.

4. Per doctrinam realis istiusmodi praesentiae et manducationis corporis Christi in Coena, quae ex literali illa uerborum Coenae expositione nascitur, natura et uis ipsa fidei nostrae obscuratur et uiolatur. Paulus enim docet fidem nostram uersari circa futura, non autem reipsa praesentia: nimirum quae in spe posita, etiamnum expectantur. // Et fidem nobis commendat, quae contra spem sub spe (sublata omni diffidentia) credit, sub eiusmodi autem reali praesentia et manducatione corporis Christi in pane Coenae, non in spem rei absentis credere iubemur, sed fide iubemur apprehendere quod reipsa praesens esse, atque ita demum ministri manibus porrigi et ore carnali edi docetur. Ergo natura et uis ipsa uerae fidei per doctrinam eiusmodi realis in pane Coenae praesentiae et manducationis obscuratur et uiolatur.

5. Repugnat articulo ascensionis, quam Christus Ioann . 6. opponit illi Capernaitarum imaginationi de carnali esu et potu corporis et sanguinis sui: satis alioqui iam tum indicans, se nihil de tali, sed de spirituali manducatione fidei agere. Igitur doctrina haec in Ecclesia Christi Domini foueri non debet.

Sed dicat rursum aliquis, Capernaitas cogitasse aliquam carnis Christi per frusta manducationem: se uerö nihil tale adeö crasse cogitare, sed integram corporis et sanguinis sui manducationem ac bibitionem : ac proinde iniquè se inter Capernaitas censeri. Respondetur. Si cetus piscis ideö minus crasse Ionam deuorauit, quöd illum integrum, non autem commansum deglutiuit: tum etiam Capernaitae non sunt, qui de in-//tegri, non autem dissecti corporis Christi carnali interim manducatione disserunt. Sed si negari non potest, Ionam crassissimè ac corporaliter prorsus & ceto deuoratum esse etiamsi commansus non esset: imó si immanius magisque belluinum est uiuum atque integrum hominem deuorari quèm dissectum: multo etiam aequius inter Capernaitas numerantur, qui integrum iam uiui Christi Domini corpus carnaliter in pane Coenae uorari docent, qukm illi qui de eius dissectione imaginabantur.

6. Aduersatur perpetuae expectationi extremi aduentus Christi Domini, qui unicus nobis expectatur. Is enim obscuratur per quotidianos, eosque innumeros eiusmodi aduentus, qui per illam iuxta literam uerborum Coenae Domini interpretationem constituuntur. Ergo uerborum illorum Coenae iuxta literam, ut sonant, acceptio, nullatenus est admittenda.

Sluiten