Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

nostrae articulos // plaaè subuertit. Ergo nuda illa uerborum Coenae iuxta literam interpretatio, ut res absurdissima, retineri in Ecclesia non debet.

5. Si uerba illa Coenae iuxta literam intelligenda essent, iamdudum omittenda fuisset Coenae adininistratio. Ex uerbis enim Paulinis, Mortem Domini annunciate donec ueniat: constat, Coenam Christi Domini aduentu cessaturam esse. Igitur absurda est omnis eiusmodi, iuxta literam, uerborum Coenae, ut sonant, imaginatio.

6. Ipsa substantia corporis Christi Domini pro nobis crucifixa est. Si autem panis substantia sua esset corpus Christi Domini, sequeretur, panem pro nobis crucifixum esse. Ergo illa uerborum Coenae iuxta literam interpretatio, tanquam absurda, est reijcienda.

7. Si uerba illa Coenae Domini nuda, iuxta literam sunt accipienda: consequitur, aequè impios atque pios saluatum iri. Yita enim et gloria a Christi Domini corpore separari amplius in aeternum non possunt, nedum in Coena. Sed impij non seruantur, etiamsi participent de pane et poculo Coenae. Ergo sequitur, liane literalem uerborum Coenae expositionem, ex qua carnalis progignitur praesentia, manducatioque corporis et sanguinis Christi Domini in Coena ipsius, tanquam absurdam explodendam esse. //

IMPIOS AVTEM NON COMMV-

nicare corpori et sanguini Christi Domini in Coena probatur.

1. Nemo in Christo manet, et Christus in eo, nisi qu:' manducat carnem ipsius, et bibit sanguinem ipsius. Soli uerö fideles manent in Christo, et Christus in eis: proinde etiam soli manducant eius carnem, et bibunt eius sanguinem. Ergo impij neque carnem Christi manducare, neque sanguinem eius bibere in Coena sine fide possunt.

2. Nemo communicat corpori et sanguini Christi Domini, nisi qui ad communionem corporis et sanguinis Christi Domini pertinet. Sed soli fideles ad communionem corporis et sanguinis Christi Domini pertinent. Ergo impij corpori et sanguini Christi Domini coinmunicare in Coena nullo modo possunt.

12.

Est noxia.

1. Carnalis illa praesentiae Christi corporis et sanguinis in elementis Coenae imaginatio, inaximam hactenus idololatriae occasionem dedit, ac etiamnum quotidie dat. Ergo ea una cum genitrice sua, niinirum iiterali uerborum Coenae expositione, tanquam noxia, placé est reijcienda.

2. Ab omni specie mali, iuxta doctrinam Apostolicam, est abstinendum. Sed ea ipsa opi-//nio parit geniculationem in admini-

pag. 274.

l>ag. 275.

pag. 276.

Sluiten