Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Cij'

aduersus imperij maiestatem machinatus sit, an pecunijs, fauore, potentia, contumaces fouerit, rebelles susceperit, diffidentes rebus suis imperij hostes ingentibus spebus erexerit. Quam demum ob causam contemnere illum Venetorum amicitiam creditis, nisi quia perpetuos hostes Eomani imperij, uestraeque nationi infensissimoa esse cognouit? Quo circa si penes me horum comitiorum summa staret. ') fidem meam ac honorem me hercle grauiter acerrimeque laesum putarem, si contra meam conscientiam, contra publicam omnium expectationem, alium quenquam isti praeferendum statuerem. Vos ipsi illustrissimi principes, iamdudum conspexistis, quam sancte, quam syncere, quam pure ad imperium aspiret. Non ambitione rapitur, neque tumet arrogantia. Non popularis aurae tempestatibus iactatur.' Sed id tantum a uobis officiosissime petit, quod sui parentes sanctissime possederunt, quodque, // si ipse non peteret, uos illi sponte fuentis oblaturi, cum eis rebus habundare illum cerneretis, quae uos a rege Romanorum expetenda iudicatis. Prudentissime quidem a maioribus nostris constitutum est, ut ambitus e Republica tolleretur, ne his qui boni in ciuitate uersantur, cum perditis nonnunquarn, flagitiosisque, in competendo communis, ac par esset conditio. At uiris fortibus hac lege nequaquam honoris aditum praecludi uoluerunt, ita, ut coercendos illos censuerint, qui sua uel dexteritate, uel prudentia, reipublicae periculis, necessitatibusque consulere possent. Istis enim qualibet in urbe praemia debentur uirtutis. Ad quam incitare. ac etiam inflnm mpvc\ Tnnrfalinm onimnn .'i

- t — W.—..— MUAUkvyo DWICt lUOlbUa

1 e (nescio quis) gloriae igniculus, quem uix etiam sapientissimi restinguere potuerunt. Ynde nee uestrae uoluntati Carolus rex reluctabitur, si uestro candidissimo iudicio huic imperium decernendum duxeritis. Plus nempe uestrae pietati, prudentiae, liberalitati, quam suae modestiae dandum intelliget. Nam si sapientem mutare sententiam quandoque expedit, minimeque indecorum habetur, etiam in his, quae sub controuersia, et disputatione relinquuntur^ quanto magis ubi de Eeipublicae dignitate, de salute omnium agitur, ibi pertinacem esse non licebit? Qui enim ad id quod ei gratuito affertur, morosum se praestat, non caret certe turpissimo ingratitudinis, aut simulationis crimine. Quare enim ut candidatus petit, si sponte oblatum, non alacriter amplectitur P Haec iccirco dixi, nequis Carolum regem ex illorum numero esse credat, qui aliud in fronte, aliud in pectore gerunt. Ille sese aperte imperatorium candidatum profitetur, eaque in re uestros calculos, ac uestrum aequissimum judicium expectat. Quid autem attinet exhortari uos, ut eum uobis imperatorem deligatis, qui a Christianorum ceruicibus, ab aris, ac

1) Men zou hier eene komma verwacht hebben.

Sluiten