Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

mum sydus illustrat. A quibus haereditario iure superioris, atque [Ciiij'] inferioria // Germaniae angulos regendos accepit, ita ut intra illos non tam inclusa, quam munitissimo quodam uallo septa Germania uideri possit. Qui triplici etiam Hispaniae, latissimae, et opulentissimae prouinciae, iustissime dominatur, atque augustissime praeest. Qui mediterraneum mare, ex Hispanijs usque ad Creten Asiae insulam, suis classibus nauigat. Qui Sardiniam, Corsicam, Siciliam, Neapolim, Calabriam, Apuliam, Mauris Turcisque oppositas, summa uirtute tuetur. Qui maximam Africae partem, iuxta Atlantem montem, a columnis Herculis, et initio Gadium, usque ad Tripolim, atque Carthaginem tributariam possidet. Qui tanta est foelicitate, ut huic plus uno die terrarum fortuna contulerit, quam potentissimi aliquando reges, et expertissimi duces, bello subiugare longo tempore, ac diuturno labore potuerint. Qui in ea est aetate constitutus, quae et uires, et animum cum tempore ipso solet augere. Qui gratia tantum apud Germanos ualet, quantum ante hunc nemo alius. Hunc itaque si delegeritis regem Romanorum, uobis, totique Christianae Reipublicae optime consultum esse sentietis. Imperij fines ampliari, uestros perpetuos hostes profligari, postremo infideles,

ac barbaros ad fidei professionem uenire supplices conspi cietis. Quod ita uobis inspirare dignetur Opt. Max.

deus.

AMEN.

Dixi.

*| Edita Franckefurdiae, Anno do mini. M. D. XIX.

IX. Kalendas

Iulij. II

Sluiten