Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

MCCXVIII, mare in partibus Frisie terminos egrediens, ut invenitur in dyalogo Cesarii *)t propter irreveren-

1) Caesarius Heisterbacensis, Dialogus miraculorum, dist. VII cap. 3: „Parvo post haec emerso tempore, anno videlicet gratiae inillesimo ducentesirno decinio octavo, mare in partibus Frisiac terininos suos egrediens, multarum provinciarum terras occupavit, villas delevit, ecclesias lapideas deiecit, tantam hominum extinguens multitudinem, ut summa centum millia transcenderet. Ita exaltati sunt 11 uctus eius, ut turrium altitudines operire viderentur et, procella procellam impellens, generale diiuvium terris minaretur. Et sicut dictum fuit Abbati nostro, cum eodem anno visitationis gratia Prisiam intrasset, quod lluctus furentes etiam usque Colouiam pervenissent, si non is, qui eos excitaverat, Genetricis suae, ut postea dicetur. precibus compescuisset. Novicius. Nosti causam tantae plagae? Monachus. Novi. Friso quidam arte pugil in eadem provincia exstitit, qui quotiens de taberna ebrius rediit, totiens uxorem verberibus et plagis satis tribulavit. Tempore quodam timore mariti infirmitatem simulans, ne simulatie eadem possent nolari, corpus Domini si bi dare posiulavit. Venienti sacerdoti pugil cum scypho cervisiae ebiius occuriens, bibere eum monuit. Et cum ille responderet: Corpus Domini porto, non modo bibarn; iratus Friso cum scypho pixidem percussit, et omnes hostias de illa cxcussit, ita ut per pavimentum dispergerentur. Matronae vero, quae consolationis gratia convenerunt, super singulas hostias tanquam stellas radiantes viderunt. Quas sacerdos gemens ac dolens in pixidem recollegit et abiit. Friso vero a Decano provinciae citatus, excommunicatus est, sed non curavit. Qui tandem ad hoe compulsus est, ut cruce pro tanto sacrilegio signatus cum iam dicto sacerdote etiam cruce signato veniret Romam. Cui dominus Ilonorius Papa culpam confitenti pro poenitentia iniunxit, ut mare transiret, ibique tribus annis in armis Christo serviret. Quid plura? Mare transierunt ambo, et ante Damiatam mortui sunt ambo. Quibus dcfunctis, cum anno eodem Dominus provinciam terribiliter, ut supra dictum est, plagasset, et causa plagae populum lateret, matronae cuidam valde religiosae, Domino ieitiniis, orationibus, vigiliis et eleemosynis servienti, materterae videlicet domini Wicboldi Abbatis sancti Bernardi, beata Dei Genetrix, lacrimis eius mota populique iniserta, apparens sic ait: Propter iuiuriam filii mei in sacraineutum corporis eius factam, submersa est Trisia, et adhuc ainplius plagabitur, si condigna poenitentia non fuerit subsecuta. Ex quibus verbis colligitur, quod non solum pugilis, sed communibus populi peccatis exigentibus hoe evenerit. Moxque adiecit mater misericordiae: Leva oculos tuos contra mare. Quod cum fecisset, contemplata est pixidem a pugile percussam,

Sluiten