Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

uno mense et multa reformavit in temporalibus et spiritualibus. Fuit sobrius, cantor egregius, largus

r.odolphus Agricola, Wesselus Groningensis , Guillielmus Fredericiis. pastor, Joaunes Oestendorpius, qui adhuc superest, canonicus Daventriensis et idem praeceptor meus, Rodolphus Langius Monasteneiisis, Paulus Pelantinus, Alexander Hegius, ibidem praeceptor meus, Joannes Canter Groningensis, pater Jacobi Canter poetae laureati, Lambertus Frylingus Groningensis, et quem pene praeterieram, eques auratus Onno ab Ewsum, item Arnoldus Hildesimensis, et alii, qui totos hebdomadas ne dicam menses, in Adwert diversari soliti sunt, ut vel audirent vel discerent. unde et doctiores et meliores quotidie efficerentur. Quid dicam de nunquam satis laudato Patre Henrico a Rees? Cujus pectus nihil aliud fuit quam armarium Spiritus Sancti et divinarum literarum; cujus omnis sermo doctrinam et Spiritus Sancti suavitatem spirabat, ut saepenumero ex praedecessore meo, Joanne a Veteri Ecclesia, audivi. Verum quorsum haec? Ut laudentur, quorum nomina sunt in libro vitae. Neque etiam a me laudati sunt illi viri, sed mirati sunt a me, et a longe sequens libenter eorum vestigia exosculor. Deus bone, quantus amicus milii fuit, qui alioqui nihil sum, Arnoldus Grijp, Bernhardus de Doesborch, postea Abbas, Henricus Edammis, longe majoris eruditionis quam credebatur, et Rodolphus Hilbrandus alias Boleus, cui infinita negotia ademerunt ut non omnium esset doctissimus? Is cum mortem suum obiret, arbitrabar fore, ut nullum inquam talem amicum in Adwert adsequerer." (M.

Wesseli Gansfortn Opera. Groningae 1014, in de ongepagineerde

Vita Wesseli Groningensis conscripta ab Alberto Hardenbergo) In een^ anderen brief zegt Goswinus: „Anni fere quadraginta sunt, quod fui cum praedecessore meo Adwert, tempore Wolteri Hilbrandi, qui tum post prandium totum conventum fecit in Abbatiam convenire et differre fere ad horam pulsam ad vesperas. Spero me ante mortem semel adhuc Adwert ita visurum, si Domino placet..... Emi ante annos aliquot haec ab Antonio, filio Antonii L'ben Susatensis. Hunc Adwertenses suis sumtibus aluerunt in Universitatibus..,Verder vertelt Ilardenberg omtrent Wessels verblijf te Aduard: „Venit Adwerdiain famatissimus quidam Doctor Parisiensis. Nomen non certo teneo, puto tamen Martinum fuisse adpellatum. Cepit in mensa Abbatis, Henrichi Reess, multa mox interrogare, dum omnes cibum sumerunt. Wesselus nihil respondebat: fiebat magna exspectatio omnium: putabatur, nihil esse quod responderet. Facto prandio dixit Wesselus: „Nunc, si quid placet, oppoue." Opposuit ille multa; sed talia a Wesselo accepit responsa, ut Doctor ille de mensa desiliret et abiecto bireto suo inque illiid genibus procumbens, admirabundus dixit: „Aut tu alter

Sluiten