Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

nos in Adwerth diligenter asservantur, agrestium sigillo munitis ') spoponderunt, si aliquando Regiae Majestati placuerit alterum episcopum bis nostris ordinare terris, sese nos ab ejus gravedine liberaturos, neque solius Adwerdiae sed communi agrorum collegiorumque eundem sumptum fore sustentandum. His itaque rationibus voluntati eorum est satisfactum. Fuit ille autem dominus Arnoldus Kenninck Osnaburgensis natione, vir statura procerus, animo magnus, audax, ingenio acutus, consilii prudens, verumtamen Teutonica quam Romana in lingua facundior, ideoque non parvae authoritatis et aestimationis apud nobiles plerosque. Agrestibus primoribus (quod eorum partes mirum in modum contra Groningenses fovendo 2) tutaretur) quam oppidanis et propriis utriusque monasterii, Munternensis scilicet et Adwerdiensis, fratribus gratior. Quam porro vir fortis exstiterit ad bibendum vinum, sed tarnen apud suos in symposiis facetus, oenopolis est notius, quam ut a me prolixiore debeat 3) oratione referri. Cum ergo jam biennium integrum, postquam praelati ad sua redissent, abbatis nomen habuisset, concessit in urbem, vocatus nimirum literis comitis de Laleyn *) et magistratus eivilis, omnesque eodem conveniunt agrorum deputati, ut ibi inter sese de communi Reipublicae patiiaeque salute consultarentur; in qua quidem consultatione, cum male inter partem utramque conveniret, agrestes sibi comitem magis faventem opinantes5)) importunius sese et contuineliose satis oppidanis opposuere, qui mox clanculum portis suis conclusis agrestium primores, tum ecclesiasticos quam seculares

4) BG II; maritis.

2) DG I en II: favendo.

3) BG II ilebent.

4) De andere HSS. hebben a Laleyn. Natuurlijk Rennenberg.

5) H, AG II: existimantes.

Sluiten