Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

PROOEM IUM.

Antequam singulas has quaestiones tractare aggredior, quaedam praemonenda videntur de toto hujus disputationis consilio et ratione. Vereor enim ne quis aut antequam libellum meum inspicere incipiat, sentiat de me inique, utpote qui non ausus sim unam aliquam quaestionem examinare sed in varias tantum religionis Graecae partes inciderim, aut plura a me sperans quam pro viribus dare potui, perlectum libellum indignabundus abjieiat quod ea quae in hac materia dubia sunt, etiamnunc incerta maneant. Nam quod non de universa anathematum ratione sum acturus, id justam habet excusationem. Suseeperain enim istam mihi provinciam, et jam multa collegeratn, cum subito alius quidam, me multo peritior librum edidit qualem (nee tamen quantum) mihi scribere erat propositum. Reliquum igitur mihi erat ut ea, quae ipse omisisset, accuratius examinarem.

Habebam in animo, et jam diu studia in hoe confere-

bam, ut explicarem quo animo antiqui Graeci, deos suos

honore prosequentes, immensam illam anathematum

1

Sluiten