Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

CAPUT II.

QUID SIT ANATHEMA.

Ad rem nunc veniamus, et statuamus, quid sit anathema, quid sacrificium. Cum enim jam de his definitionibus dissensio sit inter viros doctos, necesse est quarn partem sequamur explanare.

Inter omnes constare puto anathemata et sacriftcia hoe habere commune quod utraque deorum spectant honorem. Ea autem conditione sacriftcia dari mihi videntur, ut postquam oblata sunt intereant, ita ut id sacrificium quod in ipsa consecratione non deleatur, verum sacrificium non sit. In anathematis longe aliter res se habet: haec enim non ut intereant, diis offeruntur, sed ut perpetuo maneant, et monumenta sint beneficiorum a diis acceptorum. Sacriftcia diis offeruntur, ut habeant cibum et potum (conferas modo quae de diis et sacriftciis Homerus narret). Anathemata palam collocantur, ut per meinoriam beneficii ad colendos deos homines alliciantur. Sunt utraque dona, et ut inter homines amor ostenditur in hoe quod eripimus

Sluiten