Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

revera sat multa vestigia hujus usus in Iliade et Odyssea deprehendimus, quamquam fortasse non tanta frequentia quanta saeculo quinto vel quarto ante Christum natum. Sane vocabula dvdd-^fia et dva&sïvai nonduni eum sensum habent de quo nos hic loquimur, at noli inde ducere usum offerendi diis donaria esse ignotum, nam ipsa illa res certissime adest et viget. Pro vocabulo dvd&i^a Homerus solet adhibere voces dyaX^a (aut ómqov), cui saepe addit verba &eïvat, dvdyat, xQs^daai.

Videamus nunc quibus rebus occurrentibus antiquissimi illi Graeci anathemata diis suis polliceri aut dare solerent, et singulos Homeri locos qui huc faciunt accurate persequamur.

In morbum si quis incidit aut gravi vulnere confossus fuit, deinde dei auxilio sanatus, tum anathematis dei templum aut té/ievos ornare non venit ei in mentem. Nondum deus erat Asclepios, qui postea aegrotantium futurus erat solacium. neque alii ex immortalibus munus medendi morbis erat demandatum. Neque tamen persuadere mihi possum numquam accidisse ut quis deorum potentia sanatus óüqov aut ayccA/ua aliquod beneficii auctoribus offerret, immo ex iis, quae paulo infra de Homericis anathematis dicemus, manifestum mihi videtur esse casu factum ut de donis ob confirmatam valetudinem datis nullam apud Homerum mentionem factam videamus.

Neque ludis solemnibus accepta praemia victores diis tribuere solent. Perlectis libro XXIII Iliados et libro VIII Odysseae ne vestigium quidem illius consuetudinis depre-

Sluiten