Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

aliquod habenlia divino honore ab hominibus esse culta? Nullo modo verisimile id mihi videtur. Anathemata igitur sunt.

Postremo sat multa signa in acropoli palam fuisse posita, multo majora, quae ab hodiernis xóqoi appellantur et non hominis sed deae imaginem exhibebant, nemo nescit.

Haec de Athenarum arce. Olympiae autem quot Jovis statuae ibv " Afaiv decoraverint, is tantum ignorat, qui numquam Pausaniae librum quintum inspexerit. Occurrunt oi Zaveg qui dicuntur. Tavia inoirj&rj /.itv unb XQKfidrojv impArj&eioqs d&Aipalg £ij(ilag bpQtaaaiv ég töv dyüva

(Paus. V, 21. 2).

Jovis autem pretiosas statuas ibi dve&eaav Metapontini, Phliasii, Leontini, socii Graeci qui Plataeis Persas vicerant, Megarenses, Hyblaei, Clitorii, Corinthii, Thessali, Psophidii, Lacedaemonii, Romani (Mummius), ipsi Elei, Elaïtae, Cnidii etc. etc. (Paus V).

Sic Delphos miserunt signa Apollinis Phocenses, Macedones ex oppido Dio, Mantineenses, socii Graeci post pugnas navales ad Artemisium et Salamina connnissas, Epidaurii, Megarenses, Heracleenses qui ad Pontum Euxinum habitant, Aetoli, Amphictyones, Liparaei, Rhodii, Massilienses etc. etc. (Paus. X).

Eleusine inventae sunt complures statuae Demetris, in Cypro Aphrodites, in insula Corcyra Artemidos, Dodonae Jovis. Quid autem aliud haec omnia significant nisi anathemata, deo oblata? Nam putare omnia ut deos esse culta, ipse numerus vetat.

Sluiten