Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

designanda adhiberi solebat. Mirum videri potest, quod ea vox, quae antea res externa tantum dedicatione sacratas, designaverat, labentibus annis ipsam ut ita dicam sanctitatem, ipsa deorum signa denominavit. Vi autem nominis vox üyaXfia non indicat signum quatenus divina aliqua natura praeditum, sed id quo deus delectatur. Si solam igitur hanc vocem respicimus, deorum signa quae dydAfiata vocantur non pro diis ipsis habenda sunt, sed pro domibus quibusdam, in quibus lubenter dii commorantur.

Idem fere significat vox i'iog, quo dei signum indieatur ut id in quo deus insidet.

Voces ftphag et t-óavov, quarum origo in tenebris latet, nullum nobis documentum subministrant, nisi quod $óavov. si cohaeret cum verbo %ieiv, splendentem quadantenus dei domum videtur indicare.

Adhuc igitur videntur signa deorum non pro diis habenda; sed consulamus ipsos Graecos. Certissime non omnes idem de deorum senserunt simulacris. Jam in Homeri Iliade (VI, 3U3) signum et dea idem videtur esse,

nam Theano iöv nènXov &ijxev 'A&tjvaltjg énl yoóvaaiv

r/'öxófioio, sed unico huic loco fortasse non niinis tribuendum est, cum praésertim accedat quod etiam nos carissimi alicujus hominis imaginem facile ipsius hominis nomine vocamus.

Neque philosophorum Graecorum sententiae multum hic lucis afFerunt, qui magnam partem aut esse omnino deos aut in signis habitare negabant. Notissimum est quibus conviciis Heraclitus idolorum cultores sit consec-

Sluiten