Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

tatus, sed cum in .jurgiis lumen veritatis obscurari soleat, litigiosi et quasi furiosi illius phiiosophi dicta levioris mihi ponderis videntur. Neque magnopere ab ejus opinionibus distat Xenophanes. Sed philosophorum placita, cum a vulgi opinionibus saepe longe recedant, ad id quod quaerimus non multum nos juvant.

Unus tarnen ex iis quam maxime dignus est cujus audiamus sententiam, Platonem dico, qui (Legg. XI, 931 A) haec habet:

,, Tovg fisv yCtQ iwv &eojv ÓQbivieg aarp&g rifidi/iev, roiv öè eixóvag dydA/iaia lópvodfievot, ovg ijfiïv dyaAAovoi xamiQ dipöyovg o viut ixeivovg fjyovfte&a robg êfitfjóyovg &eo vg ^loAAijv óia tccvi' evvoiav xal ydQiv ëyeiv. naxijQ obv ötco xcti ftrftijq rj loóiwv nariQtg rj (irjiéQeg iv oixia xeïviai xetfitjAioi djieipt; xóteg yrjQf, fi)jöeig óiavoij&rjTb) jroie ayakfia adiq>, ioioviov êtpéoTiov ï'öqvfia iv oixia i'yojv, fiaX?.nv xvqiov toccj!}at, iav óij xata tqójtov ye ÓQ&wg aviö fhfoccrevrj ó xexitjfiévog."

Disertis igitur verbis Plato deorum signa pro meris imaginibus habere se profitetur, id quod vel maxime patet ex eo quod deorum eixóvag cum imagine comparat mortui parentis, quam filius, ut maneat memoria, domi retineat. Pulcherrime his verbis etiam explicat, quis in'consuetudine offerendi diis statuas sensus insit.

Haec autem Platonis sententia notissima confirmatur fabula. Cum enim Phidias (Paus. Y, 11, 9) celeberrimum illud Jovis signum quod in Olympiae templo adorabatur perfecisset, fulmen de coelo decidisse narrabant, quo Tupiter significaret dyaXfia illud summopere sibi placere.

Sluiten