Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

§ 3. Quid sit signa dus offerre.

Sic tandem pervenimus ad eam rem (]uam explicaturum me supra promisi, quid significet consuetudo Graecorum offerendi deo imaginem, quae ejus formam et figuram proponere putatur. At quid interest inter illa signa, quae in templis divino honore afficiuntur, et quasi ipsa divina natura sint praedita tractantur, et ea signa quae mera anathemata vocare solemus neque pro diis a Graecis coluntur? Id discrimen nullum in ipsa re aut fere nullum est. Nam id dependere supra demonstravi ab eorum qui adorant judicio et voluntate, ita ut anathemata quae deorum formas exhibent, si commoda accedat opportunitas, facile pro diis adorentur. Unicum igitur discrimen, quod inter duo haec genera signorum intercedit, externum est neque igitur nmgni pretii habendum. Et id ipsi Graeci censebant, cuin tam facile signis vetustis et caducis nova signa substituerent quae exquisito et eleganti suo judicio magis essent consentanea.

Quo honore igitur deum alïicit is qui signum ut adoretur in publico ponit? Is cultum dei stabilem reddit et perpetuum, cum deo domum quandam offerat, in qua possit habitare et hominum recipere preces et sacrificia. Eliicit ut homines saepius deum videant et cognoscant. Deinde opportunam iis dat occasionem adorandi deum, qui si non haberet signum facile ab oculo et mente mortalium posset evadere.

Is autem, qui aliquam dei statuam pro anathenmte in

Sluiten