Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

templo collocat, plane eodem modo honorat deum. Nam et is gloriam dei promovet quod eum omnium oculis proponit videndum, ita ut omnes eum in hac imagine, si velint, possint adorare. Etiam is opportunam hominibus dat occasionem preces ibi fundendi, et cum adoratio praeter hominum voluntatem nulla alia re indigeat nisi imagine aliqua ante quam manibus supinis preces deferant, is, qui dvail&tjoi aliquod sigillum, omnia in dei honorem facere putandus est quae pro viribus suis potest. Quodsi revera illud anathema adoratur (neque id inter Graecos mirum esse potest), deus in imaginem ingreditur eique divinam tribuit naturam. Utrum vilis sit statua quae datur an pretiosa nil refert; solet enim Graecus homo etiam domi vilissima colere sigilla. Quo pJura autem signa deus habet aut divina natura praedita aut dvatt&ivta, co magis homines magnum et potentem eum existimabunt; singula enim signa pro testimonio erunt quanta mortalibus beneficia a deo sint tributa.

Ambo igitur eodem modo de deo bene merentur, qui simulacro in publico posito cultum ipsius propagant. Et ponentes duo haec genera signorum Graeci eandem rem spectant. Id autem comprobari mihi videtur ex hac re quod ad utrumque genus designandum idem ab iis adhibetur vocabulum, id quod supra (p. 24) jam monui. Ad ea autem exempla quae ibi sunt allata, duas hic inscriptiones addam quae aliquanto magis id confirment.

Felicissimo casu inventa est inscriptio (CIA I 335), quae in basi Athenae Hygieiae insculpta erat:

Sluiten