Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Athenae Poliadi datur Hermes (Paus. I 27. 1).

Athenae Lindiae statua Rhodi datur (SGD III 787).

Athenae Itoniae dantur Charites (Paus. IX. 34. 1).

Athenae Chalcioeco dantur Hypnos et Thanatos (Paus. III 18. 1).

Athenae quae est Larisae datur Zeus (Paus. II. 24. 3).

Alibi Athenae datur Apollo (IGS III 2274).

Herculi Thrasybulus post reditum in urbem 'A&^vav xal ' l{QuyJ.iu dvé&rjxev ig iö 'HgccxAeiov quod Thebis erat (Paus. IX 11. 6).

Nemeses dono accipiunt Charitas (Paus. IX 35. 6).

Apollini Lycio datur Aphrodite (Paus. II 19. 6).

Apollini Delio Theseus Aphroditen dono dat (Paus. IX 40. 4).

In Acarnania Apollini datur Hercules (IGS III 523).

Delphis autem Apollini omnes fere dei donantur (Paus. X).

Dionyso Athenis dantur Athena Paionia, Zeus, Mnemosyne, etc. (Paus. I. 2. 5).

Olympiae autem Jovi data invenies signa Herculis, Hermae, Asopi etc. (Paus. V).

Nikès statuae passim diis donantur.

Haec suiliciant ut pateat omnes fere deos aliorum deorum imagines dono accipere. Quamquam de dono hic sermo esse vix potest. Nam, ut jam saepius supra monui, in voce dva&eïvcu, quam hic, veterem omnium consuetudinem secutus, per verbum donandi reddidi, nullus donandi sensus inest, sed praevalet sensus palam ponendi. Et imprimis in quaestione quam hic tractare aggredimur

Sluiten