Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

CAPUT IV.

QUID SIT ALIUM DEUM ALII DEO OFFERRE.

Passim in Graecia deorum signa (vel bases) inventa suilt quae rairam quamdam habent inscriptionem qua docemur illud dei signum non ipsi deo esse oblatum cujus est imago, sed numini plane diverso. Eadem consuetudo et apud alios auctores et in Pausaniae libro identidem occurrit. Haec quid sibi voluerit, quid significaverit, hic sumus examinaturi, sed prius enumeranda videntur ea quae in quaestionem veniunt, ut pateat quam late haec consuetudo viguerit.

Isidi datur signum Aphrodites (CIA III 162).

Asclepio donatur Hermes (CIA IV 422'), Aphrodite (CIA II 836 c1" et IGP I 1018), Pan (IGP I 1258), Zeus (CIG 8159).

Cabiris datur Hercules (IGS I 2416), Pan (IGS I 2458).

Poseidoni dantur Dioscuri (IGS III 130).

Artemidi datur Athena (IGP I 1189).

Sluiten