Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Athenae Poliadi datur Hermes (Paus. I 27. 1).

Athenae Lindiae statua Rhodi datur (SGD III 787).

Athenae Itoniae dantur Charites (Paus. IX. 34. 1).

Athenae Chalcioeco dantur Hypnos et Thanatos (Paus. III 18. 1).

Athenae quae est Larisae datur Zeus (Paus. II. 24. 8).

Alibi Athenae datur Apollo (IGS III 2274).

Herculi Thrasybulus post reditum in urbein 'A&qvdv xal 'HgaxAèct dvé&tjxev ég l<> 'HgdxAeiov quod Thebis erat (Paus. JX 11. 6).

Nemeses dono accipiunt Charitas (Paus. IX 35. 6).

Apollini Lycio datur Aphrodite (Paus. II 19. 6).

Apollini Delio Theseus Apliroditen dono dat (Paus. IX 40. 4).

In Acarnania Apollini datur Hercules (IGS III 523).

Delphis autem Apollini omnes fere dei donantur (Paus. X).

Dionyso Athenis dantur Athena Paionia, Zeus, Mnemosyne, etc. (Paus. I. 2. 5).

Olympiae autem Jovi data invenies signa Herculis, Hermae, Asopi etc. (Paus. V).

Nikès statuae passim diis donantur.

Haec sufïiciant ut pateat omnes fere deos aliorum deorum imagines dono accipere. Quamquam de dono hic sernio esse vix potest. Nam, ut jam saepius supra monui, in voce dva&eïvcti, quam hic, veterem omnium consuetudinem secutus, per verbum donandi reddidi, nullus donandi sensus inest, sed praevalet sensus palam ponendi. Et imprimis in quaestione quam hic tractare aggredimur

Sluiten