Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

quam maxime opus est ad verum vocabuli sensum animum attendere. Ponitur, erigitur dei signum. Casus autem dativus qui voeabulo subjungitur indicat in cujusnam dei templo ponatur, cuinam deo adjungatur.

Quatuor autem hic genera distinguo, quae non sane omnia anathemata de quibus sermo est, complectuntur, sed magnam certe partem.

PRIMUM genus est eorum quae in alienis templis collocantur ut habeant domicilium et tectum ubi commode servari et coli possint.

Templum enim aut zépevog (nam quod ad nostram quaestionem attinet, inter haec duo nullutn intercedit discrimen) quamquam uni tantum deo solet esse assignatum, facile et alios deos hospites patitur. Omnino enim in templis Graeci divinum quid adesse sentiunt, et si unius dei auxilium invocant, socios ejus neglegere vix audent, cumque totam rerum naturam diis et daemonibus esse repletam persuasum sibi habeant, uni soli deo adhaerere quodammodo periculosum iis videtur. Hinc factum est ut Athenienses acropolin suam quamquam non omnibus diis ut zépevos concessam facile omnibus qui in Olympo habitarent aperirent. In thesauris enim ibi condebantur dona 'A&i;vaii;s xal ü^acjv &eaiv. Sic fleri potuit ut Troezene léfitvog Hippolyti (Paus. II 32. 2) inclusum haberet templum Apollinis Epibaterii. Sed Pausaniam evolve, multis in templis aras videbis erectas in honorem dei alicujus qui ibi non inhabitet, interdum invenies aras nüai &eotg simul dedicatos. 'Ofioflüpioi illi dei vocantur et recte; coluntur

Sluiten