Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

apcAófitvog xéXrtn ïjijim aré<favov. Talia autem anathemata, cum minime dubiam habeant significationem, vix me patiuntur diutius in descriptione sua morari. De sacriflcio nemo certe hic cogitabit, cum praesertim accedat quod equi rarissime tantum diis sacrificabantur. Hi autem equi non possunt esse nisi fivr'jfiaia ejus rei in qua dei auxilio homines usi sunt, adeo quidem ut saepe vera ttant ftt/ut/fAaia, quae ipsum equorum cursum brevissime ante oculos ponunt cuin additur ejus imago qui equo insidens vicit.

Similis sensus etiam inesse videtur in equo aheneo (Paus. X. 9. 12) quem Argivi Lacedaemoniis devictis Delphos miserunt. Positus esse mihi videtur ad memoriam proelii equestris.

De uno tantum animale mihi verbum est faciendum, de lupo, neque hic vereor ut quisquam de vicario quodam sacriflcio cogitet.

Delphis ipsi oppidani anathema posuerunt Xüy.ov yuAxovv. Quondam enim cum homo scelestus aurum ex Apollinis templo abreptum in Parnaso monte abscondisset ibique quiesceret, lupus aggressus eum interfecerat, deinde singulis diebus oppidum petebat, ita ut oppidani dei alicujus consilio id fleri suspicantes feram ad montem sequerentur et absconditum aurum invenirent, xal dvé&eoav Aóxov i<p yaAxovv. En habes quod jam saepius observavimus. Sic Graeci hoe anathema Delphicum interpretabantur ut ad memoriam beneficii divini positum id esse putarent. Ea igitur interpretatio a religioneGraecorum non abhorrebat.

Sluiten