Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

En habes omnia quae de bove farreo tradita inveni. Videamus igitur quid ex his sit efïiciendum.

Primo quidem aspectu praesertim ob ipsum nomen flovv hic de sacrificio cogitamus quale descripsimus paulo supra in Herculis cultu. Neque temere id nomen Graeci dedisse mihi videntur, sed ob certam quandam rationem quam investigare jam non possumus. Quamquam enim Photius (Iovv et oeAijvijv plane idem esse affirmat, non tarnen possum mihi persuadere, cum tot jam adessent nomina, sine ulla fere ratione Graecos nomen fiovv addidisse. Estne igitur {Iov$ é'póo/ios sacrificium pro vivo bove oblatum? Confiteor me id plane ignorare, sed nulla mihi videtur adesse causa cur id ita esse statuamus. Aeque enim verisimile est hanc libis formam a Graecis esse datam ut a gregibus morbum deprecarentur aut numerum eorum deorum patrocinio augerent.

Omnia quae supra exscripsi consideranti mihi asArjvlg vere lunae fuisse videtur effigies. Per se igitur patet haec liba in lunae cultu locum habuisse. Neque intelligo cur Siebelis (quem affert Müller F H G I, Clitodemus 16) ad Aiaoict haec liba in usu fuisse existimet; nihil enim Aiaoia et oeArjvlg habent commune. Eam autem formam Graeci elegisse mihi videntur ut sacrificantes magis sibi deam ante oculos proponerent. Idem hoe factum esse puto in dfifpirpCivii qui xaiófieva habebat öabla quibus faces quas Artemis saepe gerebat significa.rentur.

Hactenus igitur nullam habemus causam cur statuamus Graecos solere pro veris sacrificiis simulacra diis offerre.

Sluiten