Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

sed ea depravata consuetudo potius dicenda est quam anathematum vera ratio.

Magis perspicua sunt anathemata quae Asclepio dantur. Primo loco occurrunt ea anaglypha in quibus deus aegrotos curans est exsculptus (Ath. Mitth. 17. p. 231 sqq). Quodsi haec non sunt posita ad curationis memo1 iam, equidem qua ratione explicanda sint non expedio. Immo praeclare dei potestatem praedicant, cum ipsam rem quam homines deo referunt acceptam luculenter ob oculos ponant, ut omnes eam videant et cognoscant.

Idem dicendum de imaginibus membrorum a deo curatorum. Quorum significationem si quis forte in quaestionem vocet, ipse viso pede vel manu in sacro quodam se interroget quid hic sibi velit; sponte responsum praesto erit, ni fallor, hic sanatum esse pedem vel manum. Ipsum autem illud voluerunt ii qui hunc pedem muro afïixerunt. Probe enim sciebant, immo sponte animo sentiebant quamquam minime forte eruditi, talem lapideam membri effigiem non mutum esse donuin sed omnium aptissime dei beneficium inculcaturum esse hominum menti.

Quid autem dicendum de baculis et linteis quae in Asclepii sacrum congerebantur? Quae si mera sunt dona dicenda, ipse deus, credo, vix risum tenuit, viles hasce divitias accipiens. At non sunt vilia haec dona, cum monumenta sint divinae bonitatis.

Idem militi est in animo cum posrt pugnam feliciter commissam spolia victo detracta in templo suspendit illius dei quem sibi in proelio adfuisse gloriatur. Fracta

Sluiten