Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

et eruentata forte sunt haec arma, sed eo clarius quid factum sit indicant; ut nostris etiam temporibus vexilla hostium telis transfossa omnium in se oculos vertunt et quodammodo ipsum proelium depingunt quam acre fuerit et atrox. Si autem non spolia offert miles sed in grati animi testimonium signum ponit ut deum honoret, arma gei et id signum, ut quantum fieri possit, proelium commemoret. Si solo signo collocato non est contentus, templum aedilioabit, id quod saepe civitates fecerunt victrices. Animadverte autem qua ratione id templum sit decoratum: in fronte et in metopis pugnas videbis exsculptas, non autem victorum statuas, sed ipsos majores aut gigantes et deos (nam audax victorum animus majora semper consequitur) manum videbis conserentes. Mythologicas arripiunt fabulas quo magis proelii illustretur atrocitas (Rouse p. 98 eqs), sed quacumque utuntur ratione, proelium semper per anathema commemorare studebunt.

Eodein nititur principio is qui ludis vicit et deo acceptam vult refei re victoriam (Rouse p. 151—186). Praemia enim deo dedidat; haec autem cuilibet Graeco homini in mentem revocant quaenam Victoria sit reportata. Instrumentum deo offerunt, ut Bubon (IGA 370) qui per inscriptionem addidit quid commemoratum vellet. Qui equo vicerant, equi suamque imaginem deo offerebant, cujus generis multa in Olympiae solo sunt inventa. Athletae autem suam dedicabant statuam, ita tarnen ornatam ut facile appareret quo ludo victoriam reportassent. Damareti statua gerebat dojilóct xal x^dvog xal xvijfiïóctg (Paus. YI 10. 4);

Sluiten