Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

cohaerent, Aegei mortem, matrum laetitiam etc., quasi oculis videnda proponi. Nee mirum, nam ad Thesei memoriam ipsum festum institutum esse narrabant Athenienses.

Athenis agebantur Aiora (conf. Roscher, Lex. s. v. Ikarios), quod festum hoe initio ortum esse dicebant. Ikarii cujusdam interfecti filia Erigone in Hymetto laqueo vitam finivit, ejusque manes irati multas Atheniensium filias permoverunt ut eodem modo se suspenderent. Quod malum ut in posterum a civitate repelleretur, Aiora sunt instituta, in quo festo vilia simulacra ex arboribus pendentia oscillo agitabantur. Ut animas igitur defunctorum sibi conciliarent, ipsum illud imitabantur quod defuncti fecissent. De sacriiieio aliquo piaculari nulla mentio; id agunt tantum ut res, quas fecerunt ii qui sunt expiandi, accurate exprimant, idque ilefunctis sat magno honori est ducendum.

In insula autem Creta simile festum agebatur, in quo (Plut. Def. Orac. C. 14): eïóaAov upÖqos axirpakov dvaötiy.vuovai. xcd Myovaiv tig ohiog f/v MoAog ó MtjQiovov vvu'plj <5£ -Toog ftifti' avyyii'ófiti'OS dxiipaXog ebged-etr]. 101'-

tasse ratio quaedam intercedit inter hoe festum et id quod hodie in Creta agitur in festo Lazari. Quidquid id est, Moli festum certissime rem aliquam gestam imitatur.

In insula Samo quotannis in littore abscondebatur signum Herae (Ath. XV 12), deinde diu quaerebant ubi esset idolum, turn repertum cum magna spectantium laetitia in urbem referebant.

Quid enim factum erat? Sacrilegi quondam piratae signum abstulerant; quod cum ad littus jam detulissent

Sluiten