Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

ad totam anathematum rationem clarius perspiciendam.

Et primo loco picturae omnium maxime erant idoneae quibus deorum res gestae perspicue exprimerentur. Unde fiebat ut in vasculis oft'erendis ea prae ceteris eligerent quae deorum imaginibus essent insignita. Cum autem pingendi ars antiquissimis temporibus multis laboraret molestiis, pauca tantum invenies quae huic generi sunt adjudicanda, recentiore aetate plura occurrent.

Athenaeus (VIII 36) commemorat in Artemidos quodam sacro 3'Qctcpijv dvaxsi^tév^v iv t] üooeióoiv jienoiijtai &vvvov i$ Ad nQoo<ftQb)v óöivovu. Aptissime id explicat quod ego significabam, sicut per festa sollemnia deorum facta repraesentantur, sic et in tabulis votivis etiam ingratissimarum rerum memoriam diis conseerari. Is qui dedicavit, non illud beneficium quod deae acceptum volebat referre in tabula adumbravit, sed rem quae cum beneficio nulla ratione connectitur; in grati enim animi testimonium deorum historiam celebrat. Hac ratione et alii posteriore aetate abusi sunt et Alcibiades (Plut. Alc. 16), qui, cum Nemea vicisset, è^Qaifiev (in Athenarum arce) Ne/AÊav iv Talg dyxdAaig i'/ovaav idv 'AAxifliad);v, scilicet ut SUUlïl solius honorem, non deae, promoveret.

Statuaria autem ars potior habebatur, quae deorum acta imitaretur. Templorum frontes hoe modo laudes deorum celebrabant, sed 'et separatae a templis conspiciebantur statuae conjunctae quae aliquam rem ex eorum vita sumptam exprimebant. Delphis (Ath. XV 62) filftrjfia dvéxeiro quod Latonam ejusque liberos exhibebat, a- Pythone

Sluiten