Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

et ealidos simul a medio differrier ignis,

atcjue ideo totum circum tremere aethera signis 1090 et solis flanimam per caeli caerula pasci,

cjuod calor a medio fugiens se ibi eonligat oninis, nee prorsuni arboribus summos frondescere ramos 1093 posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum

octo versus interciderunt.

1102 ne volucri ritu flammarum moenia mundi diftugiant subito magnum per inane soluta,

et ne cetera consimili ratione sequantur,

1105 lieve ruant caeli tonitralia templa superne

terraque se pedibus raptim subducat et omnes inter permixtas rerum caeüque ruinas corpora solventes abeant per inane profundum, temporis ut puncto uil extet reliquiarum, 1110 desertum praeter spatium et primordia caeca. nam quacumque prius de parti corpora desse constitues, liaec rebus erit pars ianua leti:

hac se turba foras dabit oninis materiai.

Haec sic pernosces parva perductus opella. 1115 namque alid ex alio clarescet, nee tibi caeca nox iter eripiet, quin ultima naturai pervideas: ita res accendent luniina rebus.

1089. Et hic versus iis adnumerandus est, ubi apud Lucretium poësis ex philosophia eniicat. Vocibus, quae sunt tremere. tremulus, tremor Luc. denotat ignes scintillantes. 1090. Cfr. 5, 523-5. 1091. Hic versus ex raeris dactj'lis compositus levitatem et velocitatem designat. 1093. Cfr. ad 1068. 1105. superne i. e. sursum versus, ut Plin. H. N. 19, 5, 25 sulum enim hoe genus superne tendit. non. ut cetera, in terram. — „tonitralis recte ab eo deductura, quod est tonitrum, quae forma legitur 6, 164 et 171." tonitrualia in hexametrum non quadrat. 1106. Omnes iungas cum ruinas. 1108. abeant sc. caeli templa terraque. Illl. parti. Cfr. ad 739. 1114. i. e. haec, quae scripsi hoe primo libro, sic (i. e. meam disputandi rationem secutus) probe nosces parvo tuo labore ad finem a me ductus. — Attende ad />é/-nosces perductus pej-videas. — opella non legitur nisi h. 1. et Hor. Epist. 1, 7, 8 forensis opella adducit febres.

Sluiten