Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

PROLEGOMENA.

i.

De ratione et consilio huius editionis tam quod ad textum constituendum quam quod ad originem atque aetatem ipsius fabulae attinet quaedam sunt observanda.

Incipiamus a textus recensione.

Fundamento — quis iiriretur? — usi sumus editione Weidmanniana quam anno 1879 publici fecit iuris Leo, cum anno praecedenti priore volumine copiose et prudenter, ut assolet, de Senecae tragoediis recensendis iam fusius egisset. Separatim autem Leo ibi enumeravit codices, quos Octaviae praetextae editori prae ceteris adhibendos putabat. Sumus eniir, ut satis est notum, in hac fabula destituti ope et auctoritate codicis optimi pretii Laurentiani 37,13, quem post Gronovium Etruscum appellare literaque E indicare solent viri docti. Quod valde dolendum est, cum ceteri omnes codices sint iuniores debeantque originem uni libro recentioris aetatis, ut acute observavit Leo e corruptelis communibus quas praebent versibus 90, 153, 317, 850 x). Qua re non est

*) Iuvat afferro quae scripsit Leo Herine X p. 423, 438 sq.: „Novem tragoedias, Senecae plerasque et Senecae nomino pridem coniunctas, ante quartum saeculum data opera interpolavit homo versus procudere non V. 1

Sluiten