Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

transscriptus est Vat. (1). Libri vulgares T, H, D, O, satis inter se conspirant ut litera Tl indicari possit codex, qui communes sive errores sive bonas lectiones repraesentet. Sed quidquid boni in eo invenitur non addicentibus 2, d>, L, interpolatoribus italicis id deberi docuit nos Leo.

Exstat etiam liber Laurentianus 37, 11 membranaceus saeculi XV qui codex fuit Poggii; neque deest suspicio correctiones quas continet ipsius Poggii manu allatas esse. Puta, habet vs. 181 „expectet" (ut cod. Mutin.); quae lectio huc non quadrat, cum Octavia quam nutrix de Poppaeae gravitate vult celare hoe uno vocabulo „exspectat" nil se nescire acerbe indicet nutricisque mendacia benevola rideat (vide quae ad vss. 106, 181 annotavimus). Sic vs. 731 non vidit corrector in textu fuisse „Crispinus"; retinet adiectivum „pristinum" quod Avantius vero nomini cedere iussit.

Ingeniose Leo explicare conatus est quod quibusdam in codicibus annotatur ad vs. 173. Perhibentur enim post hunc versum deesse versus triginta, quod hercle nemo nisi praemonitus suspicabitur, nam omnia tam bene cohaerent, ut ne nunc quidem annotationi fidem habendam esse credamus. Sed cum in cod. Regin. versus 174—199 bis fuerint exarati, suspicatus est Leo in eius archetypo quoque errore quodam bis hos versus extitisse, inde autem factum ut aliis in apographis bis scriberentur, in aliis (H) semel delerentur, in aliis spatium triginta versuum (nam 185—188 inter binas personas divisos octo effecisse versus!) relinqueretur (Q), in aliis ne spatio quidem relicto res modo indicaretur (T), in aliis nulla huiusmodi mentio post errorem detectum fieret (R). Quocunque modo se ea res habet, in melioribus codicibus (2, R, L, O, D cui palmam tribuit Peiperus) nihil de illa lacuna observatum invenimus.

Anno 1902 Gustavus Richterus post obitum socii Peiperi Senecae tragoediarum recensionem subsidiis Peiperi instructam

Sluiten