Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

iterum edidit. Qui etsi, ut par est, Leonis editionem cumularit laudibus, praeter codices ab illo adhibitos alios quoque adhibendos putavit, cum ei contra errores codicis 2" non satis auctoritatis in L et inesse videretur, ut validum inde auxilium peti posset. Quid igitur fecit vir doctus? Introduxit novum archetypum (Ar) unde deductos putat cod. Rhedigeranum 10 („unum ex praestantissimis veteris Italae testibus"), Augustanum,Vadianum, necnon Trevethianum — nuncupatum ab Anglo quodam Travethio, vel Travetta (vel Creuethio? in Vatic. 1650) '), qui in Senecae tragoedias scripsit commentarios. Quod autem ad Octaviam attinet Richterus in novo archetypo eruendo oleum et operam perdidisse videtur. Nam primum, fatetur ipse codices nominatos non ita „clauso agmine incedere", ut in archetypi scriptura constituenda nunquam dubitatio relinquatur. Deinde addit (pag. XX): „atque hoe etiani fatendum est non tantum valere istorum codicum auctoritatem, ut eorum ope novum quoddam ac firmius Octaviae recensendae et emendandae fundamentumpossit substrui. Nullo enim praetextae loco contigit, ut novis subsidiis vetus archetypi lectio aut rectius constitui aut emendari facilius videretur posse". Spe igitur deiectus elg £xv9cbv ègqfilav Ar relegavit, sed etiam longius procedens in annotationibus criticis, quidquid ex „omni lectionum turba" ei in communi archetypo re vera fuisse videbatur, notavit litera A, discrepantes autem lectiones aut omisit aut indicavit litera tp.

Nos quoque non dubitavimus illum A1 illue abire iubere unde malum intulerit pedem. Edendi autem rationem qua Richterus usus est — quamquam fere semper observationes eius et coniecturas libenter memoravimus—'sequi noluimus, cum variorum codicum a Leone adhibitorum lectiones sedulo

*) Vide epistulas Nicolai Trevethi in diasertatione Peiperi „de Senecae tragoediarum lectione vulgata" 1893.

Sluiten