Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

temporibus, Nordmeyer decem minimum annis post annum trium imperatorum defenderunt ').

Singula horum virorum argumenta exscribere, examinare, probare vel improbare, a proposito nostro est alienum. Magis enim e re videtur ipsis versibus, qui lucem afferre possunt, laudandis atque comparandis ad opinionem nostram commodam aliquam viam sternere aliis.

I. Scriptam esse praetextam post Romae incendium, i. e. post annum 64m, apparet e versibus, quibus Nero ira incensus populo Octaviam dimissam ut reducat flagitanti sic minatur (vss. 831 — 833):

mox tecta flammis concidant urbis meis,

ignes ruinae noxium populum premant turpisque egestas, saeva cum luctu fames.

l) Braunius (die Tragoedie Octavia und die Zeit ihrer Entstehung, Kiel 1863) praetextam mediaevale esse opus probare frustra conatus est, cum tragoediarum recensionem interpolatam hominibus Y' saeculi fuisse notam constet inter omnes (vid. e. g. Tachau, Philolog. XLVIII (1889) p. 341 sqq. et infra ad vs. 428). Tam Braunius quam Vaterus (Iahni Ann. 1853 Suppl. 19 p. 565 sq.), Birtius (Mus. Rhen. XXXIV p. 559), putabaut Tacitum poetae fuisse fontem. Hic opus saecnlo ascripsit quarto vel quinto. Ritterus (1843) Octaviam vindicavit Curiatio Materno, quem novimus e Tac. Dialogo, poetae duarum tragoediarum Catonis, Domitii; interempto anno 91°. Huic opinioni unus astipulatus est A. Stahr (Agrippina p. 270 sqA Negant Tacitum fuisse fontem. In Schedis Philologis Hermanno Usener oblatis anno 1891 scripsit Nordmeyer „de Octaviae fabulae fontibus historicis". Anno 1892 in lucem emisit librum de Octavia fabula. Legimus in Schedis p. 96: „inveniturne re vera tanta inter Tacitnm et poetam similitudo ut alter ex altero hausisse videatur? Sane in muilis, hoe quoque concedo, in plerisque rebus conaeutiunt." Tarnen negat Tacitum poetae fuisse fontem. Immo e communi fonte hausit uterque! Observavit enim v. d. vs. 333 sq. congruere cum Iosephi verbis A. I. xx 153 (N.), itaque secutus est poeta Iosephi auctorem, scil. Cluvium; neque solum Cluvium sed etiam Fabium Rusticum! Cnr, obsecro? Sunt loei ubi poeta a Tacito discrepat. Ibi Cluvium haud dubie non est secutus. Sed quem nam ? Quis opponitur Cluvio? Nempe Rusticus! Igitur Rusticus quoque poetae exemplo fuit. Potestne simplicius? Sed laudatur in praetexta Seneca. Quis abomiuMiis est orationem Senecae? Scilicet Quinctilianus. Unde sequitur Octaviam scriptam esse ante annum quo compositae sunt Institutiones! — Et sunt qui putent difficile esse componere historiam literariam!

Sluiten