Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

quibus Senecae tragoediae ornari solent; ut e Troadibus illud : verum est an timidos fabula decipit umbras corporibus vivere conditis? (370 sq.)

vel e Phaedra:

o magna parens, natura, deum (959 sqq.)

quod imitatur auctor noster, sed non in chorico, ubi canit: o quam iuvabat, quo nihil maius parens natura genuit, operis immensi artifex (385 sq.). III. Tale choricum in Octavia frustra quaesieris, quod non prorsus e tragoediae argumento historico explicari potest. Sed quod inest, — quamvis et nos mirabundi audiamus — inest descriptio Tigellini morum talibus expressa versibus, ut appaieat auctorem hunc hominem, si cum Nerone compararetur, innocentem esse voluisse.

Sufficiat observasse Ofonium ob impudicitiam praetoris cohortibus esse impositum eandemque ob causam apud Neronem fuisse validum (Tac. H. I, 72). „Non alium igitur pertinacius ad poenam flagitaverunt, diverso affectu, quibus odium Neronis inerat et quibus desiderium".

Ecce autem in Octavia hoe scelus procedit plebis contra Neronis crudelitatem defensor, homo misericors nee peccaturus nisi ïussus. Audi mitem hominem de seditione compressa referentem:

populi furorem caede paucorum diu qui resfiterunt temere, compressum affero;

audi bonum virum Neronis cohibentem iram:

poenam dolor constituet in cives tuosV audi Octaviae patronum eum agentem, ubi Nero uxorem condemnat:

horrore vinctum trepidus astrinxit rigor.

femina (hostis) nomen capit?

Quis regere dementes (i. e. populuin) valet? Haud quem-

quam reor!

Sluiten