Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Hicine est Ofonius ex Iuvenale nobis notus? Credisne Romanos, aequales eius vel aequalium liberos, in scena tulisse tale monstrum dg 10 xakóv depictum ? Immo postea venit tempus, quo nullus non vivide narrare poterat de sceleribus Neronis, sed quo Tigellinus in umbra latebat; sicut apud hodiernos homines, cultos quidem sed in Taciteis non versatos, id obtinet. Tune demum Tigellinus Neronis censor prodire poterat.

IV. Venimus ad Poppaeam, Neronis sanctam coniugem (vs. 841). Quid valeat hoe „sanctam" de mulieribus adhibitum, scilicet „castam", docet Tacitus A. IX, 60: „Quendam ex ministris Octaviae impulit servilem ei amorem obicere. Actae ob id de ancillis quaestiones et vi tormentorum victis quibusdam ut falsa annuerent, plures perstitere sanctitatem dominae tueri". Tribuit igitur rerum scriptor sanctitatem, cui oportebat: Octaviae. Poppaeaene quoque? Bona verba! Nonne de hac

l

ipsa muliere usus est verbis: „modestiam (callebat) praeferre et lascivia uti"?

Ne nobis obieceris vocabulum sancti ore Neronis prolatum valere contrarium; laudetur mihi e praetexta unum vocabulum, quo Poppaeae mores vituperentur. Nullum invenies; immo, non modo pulchritudo Iove digna extollitur, cui cedat Danae, cedat Helena, cum nil unquam illuxerit pulchrius, sed etiam tirnida est virgo, altera videtur Penelope somniis confusa, pia, lacrimosa. En illa quae famae suae pepercit nunquam!

Tempus, non semper öixcaóiurov, ceteris omnibus obvelatis oblivioni solam eripuit Poppaeae pulchritudinis famam. Altera Helena vixit apud posteros; sicut apud hodiernos laudatur formosa illa regina Francorum Maria Antonia, vel misera Maria Stuarta, vel sapiens Christina Sueca. Sed satis ampla annorum serie opus est, ut merae hae laudationes memoriam aequalium vincere possint; primis certe decenniis post heroinarum aetatem non patiuntur talia éyncófiia.

V. Cui observationi quaedam sunt addenda. Dimisit Nero

Sluiten