Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

uxorem Octaviam ob sterilitatem. Licet aliae eum moverint causae, res ipsa, sterilitas, negari non potest: 6 %góvog /iefirjvvKiv.

Quid vero in fabula? De sterilitate ne verbum quidem. Immo si Senecam in scena audis, satis fecunda Octavia esse ridebatur:

Implebit aulam stirpe caelesti tuam generata divo Claudiae gentis decus (vs. 533 sq.). Aegre, credo, conatus si esset, spectatoribus Neronis temporum memoribus probasset auctor, divortium ni voluisset imperator, futurum fuisse ut stirpe sua aulam impleret Octavia. An forte obliti erant hi homines tot per annos iterum atque iterum, sed frustra, heredem imperii se exspectasse et cupiisse? Sed posteri tot aliis rebus distracti memoria non tenebant. Exempli causa Dio, quo nullus fusius de Neronis rebus domesticis egit, Octaviae sterilitatem pressit silentio. En, iterum apparet sero demum post Neronis mortem praetextam innotuisse.

VI. Accedit quod non semel inter legendum admonemur de Taciti Annalibus ').

Puta, ubi Agrippinae morientis referuntur verba ultima ad percussorem Anicetum:

hic est, hic est fodiendus ait ferro monstrum qui tale tulit (vs. 371 sq.), persentimus imitatorem verbis supervacaneis corrumpentem strenua illa Tacitea: „nam in mortem centurioni ferrum destringenti protendens uterum „ventrem feri" exclamavit." (Tac. Ann. XIV, 9). Posteriores autem narrationem tali verborum ubertate corrupisse patet ex Xiphilini excerpto LXI, 13: 7tals xaviriv, naïe, oxi Nigava iisnev. Cf. ann. ad vs. 612.

') Locos omnes qui alicuius momenti sunt invenies in commentatione Ladeki, ubi Braunium refutare conatus eat — sed frustra.

Sluiten