Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Octavia.

100 Toleranda quamvis patiar, haud umquam queant

nisi morte tristi nostra finiri mala.

G-enetrice caesa, per scelus rapto patre,

orbata fratre, miseriis luctu obruta,

maerore pressa, coniugi in visa ac meae 105 subiecta famulae luce non grata fruor,

trepidante semper corde non mortis metu, sed sceleris — absit crimen a fatis meis,

mori iuvabit; poena nam gravior nece est videre tumidos et truces miserae mihi 110 vultus tyranni, iungere atque hosti oscula,

100. iniuria hic versus a Lipsio (proponente „quaevis"), a Grutero, a Gronovio (qui coniecit: „toleranda quaevis paterer. at nunqusm" e. q. s.)tentatus est. Non enim, quod putabat Gruterus, coninngenda eunt verba „toleranda quamvis" sensu „quamlibet", sed accipiendum est illud „quamvis" sensu „quamvis licet", ut apud Cic. Lael. c. 20, 73 iSeyff. i; itaque cum verbo „patiar" coniungi debet: „hoe flink ik nu eenmaal draag, wat ik dragen moet, enz.'' 108. nam Ambros. /7.] nnnc </> L Mut.; iam Peiper.

106. „non mortis metu"; noliputare poetam a Tacito discrepare (Ann. XIV 64 „et quia pressus pavore sanguis tardius labebatur"); Octaviam de fama una anxiam depingit. Nam sceleris verbo alluditur ad Aniceti cum Octavia adulterium fictum. Poetam autem Tacitum ante oculos habuisse fatebitur, qui versus 102 sqq. cum capite 63 contulerit: „erepto per venenum patre (cf. per scelus rapto patre) et st&tim fratre, tum anoilla domina validior (cf. subiecta famulae meae), postremo crimen omni exitio gravius (cf. crimen absit mori iuvabit)." Ancilla scilicet est Acte, quam poeta vocat famulam (vs. 105); quod observasse inutile non videtur cum

in Schroederiana e. g. annotatum sit „famulae: Poppaeae etc". Qui autem Poppaea, cuius parentes nominat Tac. Ann. XIII, 45, famula audire poterat? At de Acte loquitur nomine libertae vel ancillae (XIII, 12—13). Leguntur insuper apud Tacitum 1.1. verba : „Poppaea non nisi in perniciem uxoris nupta", sed apud poetam Octavia ob novam paelicem assumptam graviter offcnsa nomen invisum ut proloquatur interque offensa sua enumeret a seimpetrare nequit, donec vs. 125 ira tamdiu repressa erumpit. Neque mirum est infelicem quae sterilem se sciebat prae Poppaea gravida sontem se duxisse atque eo vehementius odio habuisse aemulam.

Sluiten