Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

timere nutus cuius obsequium meus haud ferre posset, fata post fratris, dolor, scelere interempti, cuius imperium tenet et sorte gaudet auctor infandae necis.

115 Quam saepe tristis umbra germani meis

offertur oculis, membra cum solvit quies et fessa fletu lumina oppressit sopor.

Modo facibus atris armat infirmas manus oculosque et ora fratris infestus petit,

120 modo trepidus idem refugit in thalamos meos;

persequitur hostis atque inhaerenti mihi violentus ensem per latus nostrum rapit.

Tune tremor et ingens excutit somnos pavor renovatque luctus et metus miserae mihi.

125 Adice his superbam paelicem, nostrae domus

spoliis nitentem, cuius in munus suam Stygiae parentem natus imposuit rati,

quam dira post naufragia superato mari ferro interemit saevior pelagi fretis:

130 quae spes salutis post nefas tantum mihi?

Inimica victrix imminet thalamis meis odioque nostri flagrat et pretium stupri iustae maritum coniugis poscit caput.

Emergere umbris et fer auxilium tuae

111. Bensus est: nequeo ferre imperantem qaem ne obsequentem quidem ferre possem. Neoe enim graïius mihi est tolerare imperia (natas) talis hominis, qui scelere nefando rerum potitus est; quem, utpote fratris interemptorem, ne oboedientem quidem mihi et blandientem ferrem.

114. sorte corr. Lipsius] morte eodd.

nefandae </> O.

133. poscit corr. Gronovius] captat eodd.

134. umbris corr. N. Heinsius] uudis eodd.; Gronov. emerge ab umbris. hei fer <f>.

125. adice; de prima syllaba j 126. intellege munus nuptiale, correptacf. Thyest. vs.727: Adicitque j ut vs. 147. Cf. Tac. Ann. XIV, 1. fratri, colla percussa amputat. I sub fin.

Sluiten