Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

150 Intravit hostis, ei mihi, captam domum,

dolis novercae principis factus gener idemque natus, iuvenis infandi ingeni scelerum capacis, dira cui genetrix facem accendit et te iunxit invitam metu. 155 Tantoque victrix facta successu ferox

ausa imminere est orbis imperio sacri.

Quis tot referre facinorum formas potest et spes nefandas feminae et blandos dolos regnum petentis per gradus scelerum omnium ? 160 Tune sancta Pietas extulit trepidos gradus

vacuamque Erinys saeva funesto pede intravit aulam, polluit Stygia face sacros penates, iura naturae furens fasque omne rupit: miscuit coniunx viro 165 venena saeva, cecidit atque eadem sui

mox scelere nati. Tu quoque extinctus iaces, deflende nobis semper, infelix puer,

modo sidus orbis, columen augustae domus, Britannice, heu me, nunc levis tantum cinis

153. scelerum capacis em. Peiper.] capaxque scelorum servat Schroederiana. Seelerumque capax 2 <ƒ> J7 L.

159. gradus cod. Mutin.] gradum i <ƒ> L II.

109. cinis tantum levis Riccard. Mutin

153. of. 142, et Sen. Med. 27. Schol. Apoll. Ehod. tb nalatbv rag H^tÏQag tüji yanov\t(üt iv toïg ya/uoig óaóovxii* ïfrog rjvt quod tragoediia (Eur. Iph. Aulid. Phoen.) conlirmatur, corte de Graecis.

156. „sacri" valet „augusti." Observat Gronovius: „non orbis est augustus sed imperium orbis. Scribe igitur: orbis imperio sacro." Sed quidni orbis sacer,

l?i

ut nos „het heilige Duitache rijk"?

103. de Agrippinae incesto, Tac. Ann. XIV, 2.

168 de nomine sideris vid. Suet. Cal. 13: „incessit super fausta nomina, sidus et pullum et puppum appellantium." Cf. Hor. Od. III, 9, 21 etOvidiana verba: „osidusFabiae, Maxime, gentis." Curtius ü, 6, 8: «hoe Maoedoniae columen ac sidus".

Sluiten