Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

amor perennis coniugis castae manet.

Violare prima quae toros ausa est tuos animumque domini famula possedit diu, 195 iam metuit eadem —

Oct. Nempe praelatam sibi — Nutrix.

subiecta et humilis, atque monumenta extruit quibus timorem fassa testatur suum.

J.D5. metuit cod. Ambros.] metuet Vatican. <ƒ> L n.

Oct. omissum in codd. addidit Bothius. 196. Nutr. omissum in codd. addidit Ritterus.

193 sq. nanc intellegit Aoten concubinam. Suet. Ner. 28: „Aoten libertam paulum abfuit quin iusto matrimonio sibi coniungeret."

195. praelatam scil. Poppaeam. Sed pergit nutrix quasi non audierit.

197. His de monumentis sic disseruit Ladekius (p. 24 sqq.):

„Ritterum et cum eo Vaternm de monumentis eepulcralibns cogitare iam stipra dixi. Sed vehementer dubito, num de sepulcralibus monumentis scriptor haec dieere potuerit; „quibus timorem fassa testatur suum." Accedit, quae res sane minimi momenti est, quod nullus titulus sepulcralis adhuc inventus est, qui ad Acten illam Neronis libertam referri possit. Equidem ad veterum interpretum sententiam redeo. Statuo enim his Terbis significatum ense Acten diis templa extruxisse, quibus ab iis impetraret, ut Neronis amorem perpetuum facerent. Quod ut sumam, titnlo adducor, in quem forte fortuna ineidi. Pisis enim in muro aedis cathedralis fragmentum epistylii

aediflcii cniusdam inventum est, in quo haec incisa leguntur (C. I. L XI 1414):

<V)ERERI SACRUM /cLAUDIA^ AUG LIB ACTE

ex quo marmore intellegimus Pisis Cereris templum exstructum fuisse, ab Acte quadam dicatum-''

Conicit Ladekius hanc Acten fuisse Neronis libertam; revocat lectorem i ad verba Serv. in Verg. Aen. III 139: „quidam dicunt diversis numinibus vel bene vel male faciendi potestaten) dicatam, ut Veneri coniugia, Cereri divortia"; undeefficit Acten ne Neronis perderet amorem Cereri divortii numini extruxisse templum .... Pisis.

Miraberis mocum libertam hanc elegiese urbem, miraberis quoque opulentiam libertae quae templa extruere posset. Concedimus autem Ladeki opinionem non omni carere specie.

Sluiten