Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Octa via.

Iungentur ante saeva sideribus freta et ignis undae, Tartaro tristi polus, lux alma tenebris, roscidae nocti dies, 225 quam cum scelesti coniugis mente impia

mens nostra, semper fratris extincti memor. Utinam nefandi principis dirum caput obruere flammis caelitum rector paret, qui saepe terras fulmine infesto quatit 230 mentesque nostras ignibus terret sacris

novisque monstris; vidimus caelo iubar ardens, cometam pandere infestam facem, qua plaustra tardus noctis aeterna vice regit Bootes, frigore Arctoo rigens: 235 en ipse diro spiritu saevi ducis

polluitur aether, gentibus clades novas minantur astra, quas regit dux impius. Non tam ferum Typhona neglecto Iove irata Tellus edidit quondam parens: 240 hic gravior illo pestis, hic hostis deum

hominumque templis expulit superos suis

233. aeterna corr. Avantius] aeternae codd., alterna N. Heinsius.

234. frigore corr. Pontanus] frigido codd.

238. Typhona L 77] typhoea 2 >T>.

240. hic gravior corr. Bnechel.] haec. gr. 2 <ƒ> L Tl.

222 sq. Tales itnb roö Stóvtarou comparationes iam ab Hotneri diebus notae sunt. Cf. Verg. Ecl. I 59 s ).

232. cf. Tac. Ann. XIV, 22:„inter quae sidus cometes effulsit; de quo vulgi opinio est, tamquam mutationem regis portendat."

Sen. Qnaest. Nat. VII, 21, 2:„sex mensibus hio, quem nos Neronis principatu laetissimo vidimus, spectandum se praebuit, in diversum illi

Claudiano circumactus. Ule enim a septentrione in verticem surgens orientem petiit, semper obscurior: hic ab eadem parte coepit, sed in occidentem tendens ad meridiem flexit et ibi se subduxit oculis." (cf. ibid. c. 29).

233. i. e. in septentrione. Vide snpra.

236. cf. verba Oedipodis: „fecimus coelum nocens" (vs. 36).

Sluiten