Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Illi soluta crine, succincta anguibus ultrix Erinys venit ad Stygios toros raptasque thalamis sanguine extinxit faces;

265 incendit ira principis pectus truci

caedem in nefandam: cecidit infelix parens, heu, nostra ferro meque perpetuo obruit extincta luctu; coniugem traxit suum natumque ad umbras, prodidit lapsam domum.

Nutrix.

270 Renovare luctus paree cum fletu pios

manes parentis neve sollicita tuae,

graves furoris quae sui poenas dedit.

(Abeunt Octavia, Nutrix)

Chorus (Romanorura).

Quae fama modo venit ad aures? Utinam falso credita perdat 275 frustra totiens iactata fidem

nee nova coniunx nostri thalamos principis intret teneatque suos nupta penates CJaudia proles;

edat partu pignora pacis, 280 qua tranquillus gaudeat orbis

servetque decus Roma aeternum. Fratris thalamos sortita tenet maxima Iuno; soror Augusti sociata toris cur a patria

2(52. illi corr. Bothius] illo codd.

263. victrix 2.

270. jam fletn cod. Vatican.

vs. 265. vide Tac. Ann. XI, 87 - 38: „Narcissus fait qui imperatoris animurn labantem praevertit."

273. „Chorus Bomanorum" — ita legitur 2. Ambr. Hic chorus facit cum Octavia; sed vide vss. 764, 808.

Sluiten