Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

305 cum Tarquinio Tullia coniunx,

quae per caesi membra parentis egit saevos impia currus laceroque seni violenta rogos nata negavit.

310 Haec quoque nati videre nefas

saecula magnum, cum Tyrrhenum rate ferali princeps captam fraude parentem misit in aequor. Properant placidos linquere portus 315 iussi nautae, resonant remis

pulsata freta:

fertur in altum provecta ratis,

quae resoluto robore labens pressa dehiscit sorbetque mare 320 Tollitur ingens clamor ad astra

cum femineo mixtus planctu.

Mors ante oculos dira vagatur;

quaerit leti sibi quisque fugam :

alii lacerae puppis tabulis 325 haerent nudi fluctusque secant,

repetunt alii litora nantes;

muitos mergunt fata profundo.

Scindit vestes Augusta suas laceratque comas rigat et maestis 330 fletibus ora.

Postquam spes est nulla salutis,

ardens ira, iam victa malis:

810. hoe 2, Ambr.

nati cum codd.] nostra Schroederiana improbante Gronovio. 317. provecta corr. Avantins] profecta codd.

881. est] hnic 2

818. Cf. quae observavimus in Praefatione sub VI. Vox „presea"

spectat ad tnachinam, qua n&vigium, iam resoluto robore labens, hisceret.

Sluiten