Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

aurumque, saevas mox et armavit manus; 420 partita flnes regna constituit, novas

extruxit urbes, tecta defendit sua,

aliena telis aut appetit praedae imminens. Neglecta terras fugit et mores feros hominum et cruenta caede pollutas manus 425 Astraea virgo, siderum magnum decus.

Cupido belli crevit atque auri fames totum per orbem, maximum exortum est malum, luxuria, pestis blanda, cui vires dedit roburque longum tempus atque error gravis. 430 Collecta vitia per tot aetates diu

in nos redundant: saeculo premimur gravi. Quo scelera regnant, saevit impietas furecs,

421. sua Buechei.] suis codd.

422. appetit Hartm.] petit codd.

424. et omis. 2 <t> L TI add. V

428 eqq. afferuntur a Vincentio Bellovacensi Spec. hiet. IX c. 413; „luxuria blanda pestis. Victrix orbis immensas opes avaris manibus ut perdat rapit " Vid. ann. exeget.

425. Cf. Ovid. Met. I 150 sqq.

426. Verg. Aen. III 57.

428. Egit hoe de loco Leo in commentatione in honorem Bueeheleri, üseneri edita a. 1873, p. 29 Sq.

Vincentius, qui saec. XIII» vixit (cf. Sandys I p. 557), in Speculo ( historiali laudat vs. 428 sqq. Uaus est libro deteriore, quod comprobatur titulis „Thebais", „Hippolytus" (i. e. Phoen.; Phaedr.j et scriptura vs. Thyest. 347: „non auro nitidae trabes." Agamemnonem autem sexto loco in tragoediarum serie numerat; quae res memoranda videtur, cum Aldhelmus, qui saeculo VII» vixit (cl. Sandys I p. 450), in libro „de teptenario et de re metrica etc" Agamemnonem sextum volumen nominet. Hinc effecit Leo Aldhelmi

exemplar abavum habeudum ebbe Jibri unde Vincentius flosculoa buos e Senecae tragoediis petitos collegerit. Verisimile igitur videtur Aldhelmi quoque exemplar continnis^e Octaviam.

Boethium autem in libris de Consolatione locos quosdam Octaviae imitatum esse certisquidem exemplis I'eiperus demonstrare non potuit; quid enim iudieandum de hixce locis inter se comparatis:

ecce mihi lacerae dictant scri-

benda camenae et veris elegi fletibus ora rigant (Boeth. I, 1. 13 sq.) et laceratque comas rigatetmaestis fletibus ora (Oct. vs. 329 sq.).

Sed vide praefationem ed. Richt, et Peiper. prior. p. XII.

Sluiten